Pro Murena
Pro Murena est oratio Ciceronis mense Novembri, anno Urbis 690 (vel 63 a.C.n.) post Catilinariam secundam habita et postea publicata.
Argumentum
[recensere | fontem recensere](Ex editione Jo. Aug. Ernesti[1]) "Consulibus Cicerone et Antonio, cum, Cicerone comitia consularia habente, Decimus Silanus et Lucius Murena essent in futurum annum designati, repulsam autem tulisset Servius Sulpicius; ea contumelia commotus Sulpicius, ambitus Murenam accusavit cum tribus subscriptoribus: Marco Catone, Cnaeo Postumio et Servio Sulpicio adolescente. Tribus ergo actionibus, pro illius temporis more, causa est perorata. Prima actione defensus est a Quinto Hortensio, altera a Marco Crasso, tertia a Cicerone consule. In tota igitur oratione hoc agitur ut cum ceterae criminationes retundantur, tum imprimis illa de tribubus largitione corruptis. Antequam ipsam causam ingreditur, satisfacit M. Catoni et Serv. Sulpicio; quorum alter negabat fas esse Ciceronem consulem qui de ambitu legem tulisset defendere reum de ambitu;
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ M. Tullii orationes, vol. tertium, Londini, sumptibus Valpy, 1830
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Donald M. Ayers, "Cato's Speech against Murena", The Classical Journal, 1954: 245-253
- Richard Wellington Husband,"The Prosecution of Murena", The Classical Journal , 1916: 102-118
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus apud Latin Library
- De hac oratione edenda (Francogallice)