Potestas florum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Laophorium Volkswagenianum symbolis potestatis florum ornatum.

Potestas florum (vel vis florea) fuit sententiola praeconialis quae annis 1960 exeuntibus et 1970 ineuntibus symbolum repugnantiae passivae ideologiaeque inviolentiae erat.[1] Orta est in motu qui bello in Vietnamia adversabatur.[2] Haec locutio ab Allen Ginsberg, poeta prostrato Americano anno 1965 excogitata est ut manifestationes belli in spectacula tranquilla affirmantia commutatae essent.[3][4][5] Hippies hoc symbolismum amplectebantur vestimentis floribus pictis clarisque coloribus tinctis, flores in coma gerentes, floresque vulgo distribuentes, mox filii florales appellati.[6] Hoc nomen deinde factum est hodierna motus hippiensis contraculturaeque descriptio, quae ad medicamenta, musicam psychedelicam, artem psychedelicam, laxitatem moralem pertinebat.[7]

Potestas florum Berkeliae Californiae genita est, actio symbolica ad bellum in Vietnamia contradicendum. Ginsberg, in commentario How to Make a March/Spectacle, suasit ut obtestatores "copias florum"[8] gererent, quas vigilibus, diurnariis, viris politicis, spectatoribusque distribuerent.[9] Usum praecipuarum proprietatum, inter quas flores, ludibria, vexilla, bellaria, et musica, in animo habebat ut contiones contra bellum in genus theatri viarii converterentur, ea re timorem, iram, et minationem quae in manifestationibus inhaerent minuens.[10] Per rationes Ginsbergianas, iuvenibus hoc genus obtestationis affirmantibus, usus locutionis potestatis florum symbolum magni momenti in motu contraculturae factus est.[11]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hall 2007: 155.
  2. Chatarji 2001: 42.
  3. "Allen Ginsburg", American Masters, Public Broadcasting System, pbs.org.
  4. "Guide to the Allen Ginsberg Papers: Biography/Administrative History". The Online Archive of California. Stanford University. 1997. p. 3 .
  5. Perry 1997.
  6. Craats 2001: 36.
  7. Heilig 2007: 307-308.
  8. Anglice: "masses of flowers."
  9. Ginsberg 1965.
  10. Shepard 2003.
  11. Lawlor 2005: 126.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Berger, Bennett M. 1967. Hippie morality—more old than new. Society 5(2).
  • Chatarji, Subarno. 2001. Memories of a Lost War: American Poetic Responses to the Vietnam War. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0199247110.
  • Craats, Rennay. 2001. History of the 1960s. Weigl Publishers. ISBN 1930954298.
  • Curry, Andrew. 2004. Flower Child. Smithsonian Magazine, Aprilis.
  • Ginsberg, Allen. 1965. Demonstration or Spectacle as Example, As Communication, or How to Make a March/Spectacle. Berkeley Barb, 19 Novembris. Iterum impressum in The Portable Sixties Reader, ed. Ann Charles, 208-212. Penguin Classic, 2002. ISBN 9780142001943.
  • Hall, Stuart. 2007. The Hippies: an American "moment." CCCS selected working papers, ed. Ann Gray. Centre for Contemporary Cultural Studies, Routledge. ISBN 0415324416.
  • Heilig, S. 2007. The Brotherhood of Eternal Love-From Flower Power to Hippie Mafia: The Story of LSD Counterculture. Journal of Psychoactive Drugs 39(3): 307-308.
  • Lawlor, William. 2005. Beat culture: lifestyles, icons, and impact. ABC-CLIO. ISBN 1851094008.
  • Perry, Tony. 1997. Poet Allen Ginsberg Dies at 70. Los Angeles Times, 6 Aprilis.
  • Shepard, Ben. 2003. Absurd Responses vs. Earnest Politics. Journal of Aesthetics and Protest 1(2).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]