Aestas Amoris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Compitum viarum Haight et Ashbury Franciscopoli primarius Aestatis Amoris locus a rerum gestarum scriptoribus habetur.

Aestas Amoris[1] fuit res socialis quae aestate anni 1967 facta est, cum 100 000 fere hominum, plerumque iuvenes hippienses vestamentorum morumque modas ostentantes, Haight-Ashbury in vicum Franciscopolitanum coirent. Quamquam hippies etiam in multis locis in Civitatibus Foederatis, Canada, et Europa convenire solebant, Franciscopolis illo tempore fuit praeclarus modarum morumque hippiensium locus.[2][3]

Homines hippienses, aliquando filii florales appellati, fuerunt grex eclecticus. Multi contraculturam annorum 1960 amplectebantur, suspicionem ad rectionem adiungentes, fides culturae consumentis reicientes, maximeque Bellum Indosinense II repugnantes. Nonnulli reipublicae, alii plus artis (musicae, picturae, et praecipue poesis) vel usuum religiosi et meditativi studiosi erant.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice Summer of Love.
  2. E. Vulliamy, "Love and Haight", Observer Music Monthly, 20 Maii 2007.
  3. Braunstein et Doyle 2002:7.
  4. Hinckley 1998.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]