Filii florales

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Duo hippie in festo apud Woodstock.
Repugnator in re Occupy Wall Street die 24 Septembris 2011 ornamenta floralia gerit.
Homo quasi hippiensis in Conventu Arcorum Pluviorum Russico apud Nezhitino anno 2005 cithara psallit.

Filii florales[1][2] fuerunt iuvenes hippienses, praecipue iuvenes omnibus virtutibus ornati, qui Franciscopoli et in regione circumdante per Aestatem Amoris anno 1967 coire solebant. Quibus mos erat flores vel ornamenta floralia gerere et distribuere ad perfecta societatis universae, pacis, amorisque exemplaria repraesentanda. Instrumenta divulgationis hanc locutionem ceperunt, quam ad ullum hippie late attingendum adhibebant. Filii florales ad potestatem floralem, motum politicum tempore contraculturae annorum 1960 multis gratum, adiungebantur, qui in notionibus ab Allen Ginsberg anno 1965 excogitatis ortus est.

Hoc nomen mediis annis 1960 ortum est post pelliculam ex The Time Machine, libro ab Herberto Georgio Wells conscripto, qui, per sensus contra bellum, homines futuros, in communibus habitantes floresque donantes, pingit. Allen Ginsberg, Abbie Hoffman, aliique agitatores politici Americani repugnatoribus flores donare suadebant ad obtestationem tranquillam exhibendam.[3][4][5] Imagines repugnatorum flores tractantium in Iter ad Pentagon anno 1967, inter quas The Ultimate Confrontation: The Flower and the Bayonet, photographema a Marco Riboud factum,[6] et Flower Power, photographema Bernardi Boston (pro Praemio Pulitzerano nominatum),[7] flores ad contraculturam annorum 1960 late adiunxerunt. Homines hippienses hanc repraesentationem amplectebantur cum vestimentis pictis coloribusque claris uterentur, flores in capillis gererent, floresque hominibus distribuerent, ad ultimum filios florales appellatos.[8]

Robertus Antonius Wilson philosophus in libro Prometheus Rising arguit filios florales nominibus Iungianis videri posse, symbolum sociale quendam infirmitatis amicae sensum repraesentans.[9] Anno 1995, The Sekhmet Hypothesis hanc notionem in alias culturae popularis inclinationes extendit, alios motus iuvenum infensis infirmitatis sensibus, viribus amicis, et viribus infensis comparans.[10]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Anglice flower children.
  3. "Allen Ginsburg", American Masters, Public Broadcasting System, pbs.org.
  4. "Guide to the Allen Ginsberg Papers: Biography/Administrative History". The Online Archive of California. Stanford University. 1997. p. 3 .
  5. Perry 1997.
  6. Curry 2004.
  7. Boston 1967.
  8. Craats 2001:36.
  9. Wilson 1983:55: "She/He is self-critical, shy, timid, easily led, 'spineless,' and always looking for somebody to Take Charge and Give Orders. The unearthly Angel, or in modern symbolism, the Flower Child."
  10. Spence 2012.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]