Adrastus

E Vicipaedia

In mythologia Graeca Adrastus (Graece Ἄδραστος), Talai filius, fuit Argivorum rex qui septem ducum contra Thebas expeditionem imperavit. Nam oraculo obtemperans duas filias Argiam et Deipylam exsulibus Polynici et Tydeo dedit. Generum Polynicem igitur neglectis signis divinis[1] in Thebanum thronum restituere voluit sed repulsus unus e ductoribus equi beneficio cladi superfuit. Secundam expeditionem quoque 'epigonorum' dictam cum filiis eorum qui primo bello perierant duxit. Tunc Thebas quidem cepit sed filium Aegialeum in pugna amisit et paulo post ipse in patriam rediens Megaris mortuus est. Persona Supplicum Euripidearum est et Nemeorum certaminum conditor fuisse dicitur.

De cultu heroico[recensere | fontem recensere]

Sicyone Adrastus cultu honorabatur qui sacrificiis et tragicis choris constabat qui eius tribulationes canere solebant[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]