Polycotylus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Polycotylus.jpg

Classis : Reptilia 
Ordo : Plesiosauria 
Familia : Polycotilidae 
Subfamilia : Polycotylinae 
Genus : Polycotylus 
Cope, 1869
   
Palaeontologia
100–66 m.a.Cretaceum superius
Subdivisiones: Species
* P. latipinnis Cope, 1869
  • P. ichthyospondylus Seeley, 1869
  • P. tenius Hector, 1874
  • P. suprajurensis Sauvage, 1876
  • P. ischiadicus Williston, 1903
  • P. dolichops Williston, 1906

Nomina dubia:

  • P. balticus Bogolubov, 1911
  • P. brevispondylus Bogolubov, 1911
  • P. epigurgitis Bogolubov, 1911
  • P. orientalis Bogolubov, 1911
  • P. ultimus Bogolubov, 1911
  • P. donicus Pravoslavev, 1915
Species typica

Polycotylus (ex Graecis verbis πολύ- 'multi-' et κοτύλη 'cavitas, cotula') est genus Plesiosauriorum familiae Polycotylidarum,[1] typus generis (generitypus), P. Latipinnis, ab Eduardo Drinker Cope palaeontologus Americano anno 1869 nominatus. Duodecim aliae species agnoscuntur. Hoc animal in maribus Americae Septentrionalis, Russiae, et Australiae, Cretaceo exeunte habitabat.[2] Unum Polycotyli latipinnis fossile singulum adultum magno fetu intra corpore conservat, quod Polycotylum fuisse viviparum significat—inusitatus inter reptilia mos.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Polycotylus, sicut omnia plesiosauria, erat magnum reptile marinum, cauda breve, magnis membris remiformibus (Anglice: flippers), latoque corpore praeditum. Ei erat collum breve caputque longum, et omne animal erat circa 5 m longum.[3]

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Hic est cladogramma ex investigatione anni 2004:

Plesiosauroidea 

Plesiosaurus




Brancasaurus


 Cryptocleidoidea 

Muraenosaurus



Cryptocleidus




Tricleidus




Cimoliasauridae


 Polycotylidae 

Polycotylus



Edgarosaurus




Dolichorhynchops



Trinacromerum









Anno 2007, Polycotylus in Polycotylinis, nova Polycotylidarum subfamilia, positus est. Eopolycotylus, alia polycotylida nuper descripta, ex Glen Canyon Utae, habetur artissima Polycotyli cognata. Hic est cladogramma ex investigatione anni 2007:[4]

Plesiosauroidea 

Plesiosaurus



Tricleidus


 Polycotylidae 

Thililua



 Palmulainae 

Paluma



UMUT MV 19965



 Polycotylinae 

Dolichorhynchops




Trinacromerum




Polycotylus



Eopolycotylus









Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.plesiosaur.com/database/genusIndividual.php?i=62
  2. http://www.paleoglot.org/files/Bogolubow%201912.pdf
  3. "Fossil 'suggests plesiosaurs did not lay eggs'". 11 August 2011 
  4. Albright, L.B. III; Gillette, D.D.; and Titus, A.L. (2007). "Plesiosaurs from the Upper Cretaceous (Cenomanian-Turonian) Tropic Shale of southern Utah, Part 2: Polycotylidae". Journal of Vertebrate Paleontology 27 (1): 41-58