Piper betle

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Piper betle
Folium Piperis betle
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Magnoliidae
Ordo: Piperales
Familia: Piperaceae
Genus: Piper
Species: P. betle
Binomen
Piper betle
L.

Piper betle (Lusitanice bétele < lingua Tamil vetele, rite வெற்றிலை veṟṟilai[1]) est liana familiae Piperacearum, quae Piper nigrum et Piper methysticum comprehendit. Quod homines ob proprietates psychostimulantes[2] et medicinales multum aestimant. Folia plerumque in Asia, et alibi in mundo a migrantibus Asianis, consumitur bolus (cibus mansus, saepe nomine paan appellatus), cum aut sine tabaco, cuius effectus saluti adversi sunt.

Planta, in Asia Meridiana et Meridiorientali orta, est liana perennis, nitidis foliis cordiformibus et amento albo praedita.

Cultus[recensere | fontem recensere]

Liana Piperis betel

Piper betle in plurimis Asiae Meridionalis et Meridiorientalis partibus, et in Papua Nova Guinea Melanesiaque excolitur. Res repens, firmamenti arboris convenientis vel longi poli eget. Eius cultus est peculiare agriculturae genus.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Guha, P. 2006. "Betel leaf: The neglected green gold of India." Journal of Human Ecology 19(2). [1].
  • Camille Imbault-Huart, "Le Bétel" in T'oung Pao vol. 5 (1894) pp. 311-328 JSTOR
  • Thomas J. Zumbroich, "The origin and diffusion of betel chewing: a synthesis of evidence from South Asia, Southeast Asia and beyond" in Ejournal of Indian Medicine vol. 1 (2007/2008) pp. 87-140 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]