Piper (genus)

E Vicipaedia

Magnoliidae 
Ordo : Piperales 
Familia : Piperaceae 
Genus : Piper 
L.[1]
   
Subdivisiones: Species
Fere 1000–2000; vide commentarium.

Piper est grave in oeconomia oecologiaque genus familiae Piperacearum, quod consistit in fere 1000 ad 2000 fruticum, herbarum, et lianarum speciebus, quarum multae sunt "keystone species"? in eorum habitationibus naturalibus. Diversitas huius taxonis evolutioni plantarum intellectae commendatur.

Pipera sunt magnoliidae, quae autem sunt angiospermae, sed neque monocotyledones neque eudicotyledones. Eorum familia, Piperaceae, sunt Saururaceis artissime cognatae, plantis quae re vera ad minora, subtiliora, et amphibia pipera accedunt. Ambabus familiis sunt propriae inflorescentiae caudatae floribus minutis obtectae. Plantae aliae familiae cognatae, sed minus arte, sunt Aristolochiaceae. Incluta et artissima cognata, etiam una ex Piperaceis, est planta radiator generis Peperomiae.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen botanicum piper a Carolo Linnaeo rite descriptum est anno 1753. Nomen eisdem duabus speciebus applicavit quae iam lingua Latina classica "piper" appellatae sunt, etiamque aliis quindecim quas ipse primus in hoc genere collegit.[1] Verbum Latinum piper a Graeca forma πίπερι (postea > πέπερι) mutuatum est. Origo verbi ex Oriente trahitur, nam πίπερι a Pracrito pipparī (< Sanscritum pippalī 'ficus', postea 'piper longum') mutuatum est.[2] Origo verbi pippalī non liquet.

Distributio et oecologia[recensere | fontem recensere]

Piperis speciebus pantropica est distributio, et plurimae plantae sunt suffrutices in silvis pluvialibus terrarum inferiorum, sed inveniuntur in turbatis zonarum altiorum spatiis, sicut silvis nubilibus; una species, P. kadsura, in Iaponia meridionali Coreaque australissima endemica, est subtropicalis, et lene hiemis gelu tolerat.

Plurimae Piperis species sunt herbaceae vel lianae.

Species selectae[recensere | fontem recensere]

Piper chaba
Piper grandifolium
Piper longum)
Piper nigrum, cum fructibus maturescentibus
Piper retrofractum

Plurimae (circa 700) Piperis species in Americis inveniuntur, et circa 300 in Asia Meridionali.

"Piper aggregatum" et "P. fasciculatum" re vera sunt Lacistema aggregatum, angiosperma non piperibus cognata, in familia Lacistematacearum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 1 p. 28–30 (Latine): Piper nigrum et piper longum apud Romanos; insuper Piper betle, Piper malamiris, Piper siriboa, Piper amalago, Piper reticulatum, Piper aduncum, Piper pellucidum, Piper acuminatum, Piper obtusifolium, Piper rotundifolium, Piper maculosum, Piper pelatum, Piper distachyon, Piper umbellatum, Piper trifolium.
  2. Manfred Mayrhofer, Etymologisches Wörterbuch des Altindoarischen, II (Heidelberg: Winter, 1996) 133; Hjalmar Frisk, Griechisches etymologisches Wörterbuch, II (Heidelberg: Winter, 1970) 508.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio recentior
  • Chaveerach, Arunrat, Mokkamul, Piya, Sudmoon, Runglawan et Tanee, Tawatchai. 2006. "Ethnobotany of the genus Piper (Piperaceae) in Thailand." Ethnobotany Research and Applications 4 eadem
  • Chaveerach, Arunrat, Sudmoon, Runglawan, Tanee, Tawatchai et Mokkamul, Piya. 2008. "The species diversity of the genus Piper from Thailand." Acta Phytotaxonomica et Geobotanica 59(2):105-163
  • Lee Dyer, Aparna Palmer, Piper: A Model Genus for Studies of Phytochemistry, Ecology, and Evolution. Novi Eboraci: Kluwer, 2004. ISBN 0-306-48498-6 (Paginae selectae apud Google Books) Textus
  • Gorman, Chester F. 1969. "Hoabinhian: A pebble tool complex with early plant associations in Southeast Asia." Science 163(3868):671–673. Doi:10.1126/science.163.3868.671.
  • Gorman, Chester F. 1971."The Hoabinhian and After: Subsistence Patterns in Southeast Asia during the Late Pleistocene and Early Recent Periods." World Archaeology 2(3):300–320.
  • Lim, S. T., K. Dragull, C. S. Tang, H. C. Bittenbender, J. T. Efird, et P. V. Nerurkar. 2007. "Effects of Kava Alkaloid, Pipermethystine, and Kavalactones on Oxidative Stress and Cytochrome P450 in F-344 Rats." Toxicological Science 97(1):214–221. Doi:10.1093/toxsci/kfm035 PMID 17329236.
  • Solomon, Charmaine. 1998. "Cha Plu." In Encyclopedia of Asian Food. Periplus Editions.
  • Sorrentin, L., A. Capasso, et M. Schmidt. 2006. "Safety of ethanolic kava extract: Results of a study of chronic toxicity in rats." Phytomedicine 13(8):542–549. Doi:10.1016/j.phymed.2006.01.006 PMID 16904878.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database