Piper methysticum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Piper methysticum
Piper methysticum iuvenis
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Magnoliidae
Ordo: Piperales
Familia: Piperaceae
Genus: Piper
Species: P. methysticum
Binomen
Piper methysticum
G.Forst.

Piper methysticum est species plantarum florentium in familia Piperacearum, in Oceano Pacifico Occidentali endemica.

Botanice et agronomia[recensere | fontem recensere]

Sunt nonnullae Piperis methysteci cultivarietates, cum variis primariarum secundariarumque substantiarum psychoactivarum? concentrationibus.[1] Vanuatu, cum plurimae ibi colantur, "domus" plantae a nonnullis appellatur. Planta praecipue in Polynesia Occidentali (Samoa, Tonga, et Vitiis), Havaiis, Vanuatu, et Foederatis Micronesiae Civitatibus colitur. Post Bellum Orbis Terrarum II, planta etiam in Insulis Salomonis colitur, sed multa kava ibi in usu iam importatur. Piper methysticum est gravis "cash crop"? in Vanuatu et Vitiis.

Planta est frutex fere ad duo metra altus, qui in solis laxis viget ubi aer radices attingit. Pluviae copiosae eget, plus quam 2000 mm per annum, temperaturae plus quam 20 ad 35° Celsius (70 ad 95° Fahrenheit), et humiditatis a 70 ad 100 centesimarum. Nimium solis lux est noxia, praecipue plantis immaturis; ergo planta est "understory crop."?

Planta sexu non regignitur.

Varietates et origines[recensere | fontem recensere]

Una ex potentissimarum cultivarietatum "Isa" appellatur in Papua Nova Guinea, et 'Tuday' (ex Anglico two-day, quia medicamenti effectus biduum consumere habentur) in Havaiis; Vanuatuenses eandem varietatem habentur, 'Tudei' appellatam. Varietas ipsa est fortissima et cito crescit, multis viridibus caulibus maculas atrovirides elevatas habentibus.

In Vanuatu, leges exportationem plantae severe temperant. Populo gratissimae cultivarietates, "nobiles" appellatae, sunt 'Borogu' ex Insula Pentecostes, 'Melomelo' ex Ambae ('Sese' in Pentecosta Septentrionali appellata), et 'Palarasul' e Spiritu Sancto. 'Tudei' temporibus egregiis reservatur, ex eius exportatio vetatur.

In Havaiis sunt multae aliae plantae cultivarietates, quarum populo gratissimae sunt 'Mahakea,' 'Mo'i,' et 'Nene'. Antiqui Havaiorum reges 'Mo'i' plantam aliis cultivarietibus anteposuerunt quia ea effectus fortissime efficit.

Aliae varietates in Samoa, Tonga, et Vitiis inveniuntur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lindstrom, Lamont, Vincent Lebot, et Mark David Merlin. 1992. Kava: The Pacific Drug. Portus Novus: Yale University Press. ISBN 0-300-05213-8. OCLC 231506209 25708300.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]