Petrus Magnus (Širinskij-Šichmatov)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Petrus Magnus: effigies anno fere 1724 ab Andrea Matveev picta

Petrus Magnus est Sergii Širinskij-Šichmatov carmen epicum (vel lyrico-epicum, ut auctor ipse in titulo id appellavit) anno 1810 editum. De gestis Petri Magni ab adulescentia usque ad mortem narrat. Non versu Alexandrino, ut alia carmina epica huius saeculi necnon Petrus Magnus Michaelis Lomonosov, a Šichmatov in Carmine verbo Russico[1] ut maxime laudatus, compositum est, sed tetrametro iambico et stropha odica modificata[2] A Gulielmo Kuechelbecker pro sermonis et versus elegantia et sollemnitate Širinskij-Šichmatov poema laudatum est[3].

Argumentum[recensere | fontem recensere]

I Prooemium. Sagittariorum[4] tumultus. Petri adulescentis otia: iam classem parvulum aedificat. Militia Asoviensis et reditus in Moscuam cum victoria.
II De artibus renovandis et de primo Petri itinere, cum homini ignobili similis varias terras visitaret et manibus ipsius, ut artifex, laboraret.
III Bellum cum Suecia. Poloniam et Lithuaniam Carolus vexat. Mazepae proditio. Proelium Poltavense incipitur.
IV Proelium Poltavense. Petri et Caroli μονομαχία. Carolus et Mazepa fugae se dant. Petrus victor suos milites donis ornat et captivos ignoscit.
V Bellum Turcicum (militia Pyretensis). Castra Petri inimicis circumdata. Fames et Catharinae consilium. Petropolis aedificatur.
VI Classis nova construitur. Proelium Gangutense[5] navale et victoria. Militiam Persicam Petrus facit, ut non solum in mari Baltico, sed etiam in Caspio pax regnet.
VII Raphaelis invocatio: pictura Russiae renovatae.
VIII Petrus, сum nautas submersos ex aqua gelida ipse eripuisset, aeger factus est. Mors Petri. Theophanis oratio.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Videas in bibliotheca ImWerden.
  2. Cum rimis non AbAbCCdEEd, sed AbAbCffCdEEd ordinatis (ubi litterae maiusculae rimas femininas significant, minusculae masculinas).
  3. Кюхельбекер В.К. Разбор поэмы князя Шихматова «Петр Великий». В. К. Кюхельбекер. Путешествие. Дневник. Статьи / Изд. Н.В. Королева, В.Д. Рак. Petropoli 1979. (Russice)
  4. Стрельцы, S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. стрѣлецъ, cum nota: priscae copiae provinciales ab Ioanne Basilide institutae et a Petro Magno plane sublatae. Sclopetis, non sagittis tempore Petri armati sunt.
  5. Гангут est paeninsulae Hanko nomen Russicum vetus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.