Sergius Širinskij-Šichmatov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sergius Širinskij-Šichmatov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1783, 1785; Q4159027
Obitus: 19 Iunii 1837; Athenae
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: Scriptor, Poëta
Patronus: Sea Cadet Corps

Consociatio

Religio: Orthodox Christianity

Sergius Alexandri f. Širinskij-Šichmatov (Russice Сергей Александрович Ширинский-Шихматов), in Dernovo gubernii Smolenscensis anno 1783 natus et die 7 Iunii calendario Iuliano (19 Gregoriano) anni 1837 Athenis mortuus, fuit poeta Russicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

In familia principum[1] nobili natus et in Cohorte tironum nobilium navali[ru][2] educatus in classi usque ad annum 1804 militiam ferebat, postea in Cohorte navali docuit. Anno 1809 socius actualis[3] Academiae Petropolitanae factus est. Anno 1828 munere deposito[4] et omnibus suis servis[5] liberatis in monasterio sancti Georgii Novogardiae habitabat, ubi anno 1830 monachus factus est nomine Aniceto capto. Anno 1834 in Hierosolymam migravit, post in Athonem montem, ubi templum sancti Metrophanii Voronegiani aedificavit. Anno 1836 Athenis sacerdos fuit. In eremiterio[ru][6] Eliae prophetae Athonis montis sepultus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Insignia heraldica principum Širinskij-Šichmatov

Colloquii verbo Russico faventium[ru] cum Gabriele Deržavin et Alexandro Šiškov[ru] particeps strenuus fuit. Pro sermone et versu sollemni et eleganti ab aliis laudabatur, ab aliis deprecabatur. Carminum eius haec nominari possunt:

  • De arte critica (Опыт о критике, 1806), Alexandri Pope versio;
  • Požarskij et Minin et Hermogenes[ru], vel Russia salvata (Пожарский, Минин, Гермоген, или Спасенная Россия, 1807);
  • Petrus Magnus (Пётр Великий, 1810), carmen epicum in 8 libris;
  • Carmen Creatori omnium (Песнь сотворившему вся, 1817);
  • Iesus in Testamentis ambobus, vel Nox sub cruce (Иисус в Ветхом и Новом Заветах, или Ночь у креста, 1824), carmen in 5 libris.

Gulielmus Küchelbecker de Petro Magno eius sic scripsit:

Poeta ingenio incredibili, qui . . . carmen epicum nobis donavit, quod unicum nominandum est. . . . Post Lomonosov et Kostrov nemo felicius, quam princeps Šichmatov, sermonem ecclesiasticum cum dialecto nostro cotidiano conciliare potuit.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I.e. князь, Anglice knyaz.
  2. Кадетский корпусcohors tironum nobilium (S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum s.v.).
  3. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. действительный, член.
  4. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. отставка.
  5. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. крѣпостный человѣкъ.
  6. Graece σκήτη.
  7. "поэт с дарованием необыкновенным, который . . . подарил нас двумя лирическими эпопеями, из коих одна должна назваться единственною . . . После Ломоносова и Кострова никто счастливее князя Шихматова не умел слить в одно целое наречия церковное и гражданское." (Кюхельбекер В.К. Разбор поэмы князя Шихматова «Петр Великий» // В.К. Кюхельбекер. Путешествие. Дневник. Статьи / Изд. Н.В. Королева, В.Д. Рак. Petropoli 1979).

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]