Petrus Faber

E Vicipaedia
Petrus Faber

Petrus Faber (Francice Pierre Favre, natus ad Fanum Sancti Ioannis ad Sixtum die 13 Aprilis 1506; Romae die 1 Augusti 1546) fuit presbyter, iesuita et Ignatii de Loyola socius. Beatus factus est a papa Pio IX die 5 Septembris 1872 et sanctus a papa Francisco die 17 Decembris 2013. Eius dies festus Kalendis Augustis statutus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Faber ex adulescentia ad sacerdotium impulsus anno 1525 crumina aegrotante Lutetiae ad Collegium Sanctae Barbarae studia perfecit. Ibi contubernalis sanctorum Ignatii de Loyola et Francisci Xaverii erat.[1]

Ordinatio sacerdotalis anno 1534 factus est et eodem anno cum sodalibus Ignatii votum religiosum fecit unde anno 1540 Societas Iesu nata est. Anno 1537 Venetias itum est. Annis insequentibus Petrus Faber cum comparibus Iuliae Augustae et Ravennae acta caritatis et spiritualitatis ponebat.

Faber anno 1541 disputationibus Wormatiae et Ratisbonae - de quaetionibus quemadmodum cum protestanticis agendum esset - particeps erat. Anno 1542 breviter in Hispania moratus in Germaniam revenit et in dioecesibus Spirensi atque Moguntina necnon in archidioecesi Coloniensi saepe exercitia spiritualia moderabatur. Quae etiam Petrus Canisius contrareformationis dux, libenter frequentavit. In Germania ipsa clericorum multorum habitus atque mores pessimi Petrum excitavit: eos una cum sacerdotum multorum insipientia rem protestanticam promovere intellexit. Lapsibus his cognitis iesuitae strategiam ad animos recolligendos efficacem excogitabant. A Petro Faber Coloniae Agrippinae iesuitarum prima domus in Germanis erecta est. Moguntiaci Faber saepe oratorium ad Sanctam Crucem petere solitus est, ubi crux gratiae veneranda prostabat (quae nostris temporibus in seminario sacerdotali Moguntino conservatur). Quam venerationem pluries in opere praetitulato Memoriale, diario quodam spiritali anno 1542 incohato, memoravit.[2]

Peter Faber, effigies in ecclesia Sancti Christophori, Moguntiaci

Anno Lovanium et Antverpia venit. Anno 1544 autem in Lusitaniam et Hispania missus unde eum in Italiam vocaverunt, ut peritus theologicus in Concilio Tridentino adesset. Die 17 Iulii 1543 viribus destitutis et itineribus fatigatus Romam venit.[3] Ibi in brachiorum Ignatianorum amplexu animam efflavisse dicitur.

Honores[recensere | fontem recensere]

Berolini senibus iesuitis hospitium est, cui nomen "Peter-Faber-Haus". Domus eiusdem nominis Agrippinae quoque exatat, quae anno 2015 renovata est. Iesuitae Agrippinenses patrocinium Petri Faber fatentur.[4] Beatificatio die 5 Septembris 1872, santificatio autem die 17 Decembris 2013 facta est. Quam papa Franciscus decreto (i.e. modum in extraordinarium) faciendam iussit.[5] Franciscus pontifex summus istum sanctum maximi aestimare videtur.[6]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Memoriale. Das geistliche Tagebuch des ersten Jesuiten in Deutschland. Nach dem Manuskript übersetzt und eingeleitet von Peter Henrici. Johannes, in civitate Einsiedlensi 1963; editio altera 1989.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Severin Leitner: "Peter Faber SJ (1506–1546). Geistliche Gestalt und Spiritualität". In: Geist und Leben, Jg. 79 (2006), p. 89–106, hic p. 90.
  2. De Sancti Francisci capella
  3. Leitner 2006, p. 96
  4. [1]
  5. Katholische Nachrichten-Agentur (KNA), nuntius 18 Decembris 2013 promulgatus
  6. "Pietro Favre, il gesuita amato da papa Francesco"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Faber spectant.