Roman numeral 10000 CC DD.svg

Franciscus Xaverius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Franciscus Xaverius
FranciscusXavier.jpg

Sacerdos, Missionarius
Natus 7 Aprilis 1506
Mortuus 2 Decembris 1552
Gloriole.svg Index Sanctorum

Franciscus de Jasso Azpilcueta Atondo et Aznares de Xaveriis (7 Aprilis 15062 Decembris 1552) fuit sacerdos et missionarius Catholicus Navarrus, qui gentium convertendarum causa ad Orientem migravit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Franciscus de Jasso anno 1506 apud Pompaelonem in Navarra ex nobili Xaveriorum genere ortus est. Cum Parisiis litteris operam daret, sancto Ignatio a Loiola sese iunxit, inter primos Societatis Iesu sodales adscitus. Anno 1537, Venetiis sacerdotio initiatus, in opera caritatis incubuit. Anno 1541, Administrator Apostolicus a Sancta Sede in Orientales partes missus, Indiam,[1] Malacam, Molucas, plurimas insulas et Iaponiam peragravit.

In Malacca mense Decembri anno 1547, Francis Xavier Iaponi hominem obvenit qui appellatur Anjirō.[1] Anjirō audisset de Francesci anno 1545 et iter feceram? ex Kagoshima ad Malaccam ad occursum cum eo. Cum esset in crimine caedis, fugit Anjirō ex Iaponia. De priore vita sua et consuetudine narrabat ad Franciscum et culto patriae suae.

Per decem annos Evangelium strenue docuit multasque christianas communitates composuit. Hominum baptizavisse fertur plus quam triginta milia. Die 3 Decembris anno 1552, quadraginta sex annos natus, in insula Sanciana non longe a Sinarum finibus Franciscus Xaverius obiit. Missionum caelestis Patronus colitur. Corpus eius Goae in India in basilica boni Iesu conditum est, ubi veneratur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 St. Francis Xavier in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Franciscus Xaverius in Victionario.