Museum Pergamenum (Berolinum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Porta Ištar, e ruinis Babylonis abrepta, in Museo Pergameno Berolini reconstructa
Henricus Brüning cancellarius Germanus et Petrus Laval primus minister Francicus Museum Pergamenum anno 1931 visitant
Altare Pergamenum e ruinis Pergami translatum

Museum Pergamenum (Theodisce Pergamonmuseum) medio Berolino visitatur in insula Museorum fluminis Sprehae inter alia musea nonnulla. Ibi servantur et restituuntur monumenta ingentissima a locis suis abrepta, videlicet Altare Pergamenum (a quo museum omne appellatur), Porta Ištar, Porta Forensis Ephesina et frons Qasr Mšatta: