Anabasis (Xenophon)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Anabasis

Anabasis (Graece Ἀνάβασις) seu Expeditio Cyri est opus historicum, et maxima parte autobiographicum, scriptoris Graeci antiqui Xenophontis. Septem libris res gestas narrat expeditionis Cyri minoris, qui imperium Persarum debellare conatus est anno 401 a.C.n., et itineris militum mercenariorum Graecorum (sub nomine "Decem milia" notorum) qui post mortem Cyri per montes in Graeciam redierunt. Clarissima facta est exclamatio illa militum de salute iam desperantium, cum tandem mare tamdiu exspectatum aspexerunt "θάλαττα θάλαττα" (thálatta thálatta, 'aqua aqua').[1]

Maioris fidei gratia, ut videtur, Xenophon in hoc libro tertia persona utitur ad seipsum designandum atque etiam sub nomine supposito (sc. Themistogenes Syracusius quidam) opus publicavit[2].

Trivia[recensere | fontem recensere]

Anno 1959 ludus ad audiendum Anabasis a Wolfgango Weyrauch conscriptus a statione radiophonica Norddeutscher Rundfunk una cum Bayerischer Rundfunk emissus est. In hoc ludo agitur de reditu difficillimo militum Graecorum ad mare, quem Xenophon in suo opere descripsit. Sed aliter ac in libro Xenophontis, summo in discrimine dux seditionem militum avertit se ipsum paratum ostentans, ut lapidaretur, si ad mare non pervenirent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Xenophon, Anabasis 4.7.24
  2. Plutarchus, de Gloria Atheniensium, 345E. Vide etiam Hellenica III,1,2 ubi Xenophon ipse scripsit : Θεμιστογένει τῷ Συρακοσίῳ γέγραπται.

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • Michel Lacave (2017), "Anabases en France 1900-2015. Pour une étude de la réception de l’Anabase de Xénophon en France  : doctrines, opérations militaires et stratégies", Anabases 25 : 71-93 [1]
  • Tim Rood (2010), American Anabasis: Xenophon and the Idea of America from the Mexican War to Iraq. London: Duckworth. ISBN 9780715636848. Recensio critica
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!