Lasania

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lasaniae virides in catillis cum flexuosis pastae laminis visibilibus.

Laganum,[1] saepius nomine plurali lagana,[2] Latinitate coquinaria lasania[3][4] seu Italice lasagne,[5] sunt pasta amplissima, plana, aliquando undatis cum marginibus. Celsus medicus Romanus sic "laganum" descripsit: "membranula ex farina et aqua, quae iuri pingui coctae, caseo, pipere, croco et cinnamono condiuntur".[6]

Recentius apponi solet cum alternatis laminis casei, liquaminis et crebro aliorum elementorum talium carnosi liquaminis aut holerum. Typicum centrali coquinae Italicae, plurimae regionales variationes sunt. Aliquibus areis, praesertim in Meridionalibus regionibus Italicis, salsa lycopersicorum pulpamentumque, dum aliis areis, praesertim in Italia Septemtrionali, ius Béchamel generose additur. Laganum populare ferculum in aliis mundi partibus factum est, ex Europa in Americas peregrinatum.

Lasaniae virides spinacias coctas incorporant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. #Celsus
  2. "lagana cum caseo": #Salimbene; #Zancani (2017). "Maccarones seu lagana cum pastillis: Acta Beati Guillelmi Eremitae [anno 1537] cap. 15-16 in Acta Sanctorum Aprilis vol. 1 (Parisiis: Palmé, 1866) p. 381
  3. "Lasania": Marianne Bouchon, "Latin de cuisine" in Archivum Latinitatis Medii Aevi vol. 22 (1952) pp. 63-76; "Lasana, lasania": #Liber de coquina
  4. "Lasagne: pasta segmentata": JOSE JUAN DEL COL Instituto Superior "Juan XXIII" Bahía Blanca 2007 DICCIONARIO AUXILIAR ESPAÑOL-LATINO para el uso moderno del Latín Diccionario Auxiliar Español-Latino
  5. #Memoriali bolognesi; "lasagne maritate": #Boccacius
  6. #Celsus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
  • saec. I medio : Celsus, De medicina 8.7 extr.
  • c. 1282 : Memoriali bolognesi (Gianfranco Contini, ed., Poeti del Duecento. 2 voll. Mediolani: Ricciardo Ricciardi, 1960)
  • 1287 : Salimbene de Adam, Cronica 792 (ed. Ferdinando Bernini [Baro: Laterza, 1942] p. 270) ("lagana")
  • c. 1355 : Boccaccio, Corbaccio
  • c. 1450 : Michaël Savonarola, Libreto de tutte le cosse che se magnano (ed. Jane Nystedt [Holmiae: Almqvist & Wiksell, 1988] p. 62) ("Fasse de farina lassagne, lassagnole, menudelli, dicti tri in medesina")
Praecepta
  • saec. XIV : Libro per cuoco vel Anonimo Veneziano (Ludovico Frati, ed., Libro di cucina del secolo XIV (Liburni, 1899) no. 38 Textus a Thoma Gloning divulgatus) ("lasagne")
  • 1300/1309 : Liber de coquina III.10-11, V.3 (Marianne Mulon, "Deux traités inédits d'art culinaire médiéval" in Bulletin philologique et historique (jusqu'à 1610) du Comité des Travaux Historiques et Scientifiques [1968 (1971)] vol. 1 pp. 369-435) Textus ("lasana, lasania")
  • 1377/1400 : Forme of cury no. 50, 132 (Constance B. Hieatt, Sharon Butler, edd., Curye on Inglysch [Londinii: Oxford University Press, 1985] pp. 93-145) ("losyns, loseyns in fyssh day")
Eruditio

Nexus externi[recensere | fontem recensere]