Maccarones

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Maccarones et caseus, herbis siccis et pipere molito conditi.

Maccarones[1] (Italiane maccheroni) sunt sicci pastae tubuli ex tritico duro facti.

Maccarones vel maccheroni olim fuerunt pastae fartae (modo raviolorum):[2]

Miraculum de pastillis in domo Guiccionii ... Testis I hoc modo rem narrat publice suditam: Invitaverat Guillelmum aliquando compater suus Guiccionius ad prandium, eique apposuerat maccarones seu lagana cum pastillis: quorum aliqui de industria impleti furfure positi fuerunt ante d. Guillelmum. Hos cum ei praescindere vellet, quae eosdem paraverat Guiccionii uxor, coepit ille dicere commatri suae, Quare hos ipsi praescinderet; et formans super lancem signum crucis, accepit aliquos ex dictis poastillis plenis furfure, eosque aperiens reperit plenos recocto lacte, ac mox mulieri monstravit, dicens, Huc aspice, commater, numquid delicati sunt? ... Testis III notat dolum in pastillis fecere mulierem, quod taederet ipsam toties convivam habere Guillielmum.[3]

Macharoni siciliani formam vermium iam apud Martinum habebant.[4] Maccarones (sine pluribus) hac forma recentius peregrinator Ioannes Raios describens cum vermicellis comparavit.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "maccarones seu lagana cum pastillis": #Acta Guillelmi, cf. "maccarones" apud Logeion
  2. #Zancani (2017)
  3. #Acta Guillelmi pp. 134-135
  4. #Martinus; #Zancani (2017)
  5. #Raius (1673)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
  • 1353 : Iohannes Boccacius, Decameron 8.3
  • 1537 : Acta Beati Guillelmi Eremitae cap. 15-16 in Acta Sanctorum Aprilis vol. 1 (Parisiis: Palmé, 1866) p. 381
  • 1616 : Ben Jonson, Cynthia's Revels, altera recensio act. ii sc. iii (He doth learne ... to eat ænchouies, maccaroni, bouoli, fagioli, and cauiare)
  • 1673 : John Ray, Observations topographical, moral, and physiological, made in a journey through part of the Low-Countries, Germany, Italy, and France (Londinii: John Martyn) p. 405 (Paste made into strings like pack-thread or thongs of whit-leather (which if greater they call Macaroni, if lesser Vermicelli) they cut in pieces and put in their pots as we do oat-meal to make their menestra or broth of)
  • 1803 : Grimod de la Reynière et al., Almanach des gourmands vol. 1 (2a ed. Lutetiae, 1803) pp. 57-58
Eruditio
Praecepta

Nexus externi[recensere | fontem recensere]