Panthalassa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Oceanus caeruleus qui Pangaeam cingit est Panthalassa.

Panthalassa (E Graece antique pan (παν), "omnis", et thalassa (θάλασσα), "mare") etiam Oceanus Panthalassicus appellatus, fuit vastus orbis terrarum oceanus qui supercontinentem Pangaeam per Palaeozoicum exiens et Mesozoicum iniens cinxit. Ad occidentem et septentriones Oceanum Pacificum et ad meridio-orientem Oceanum Tethyn comprehendit. Pelve Tethos occlusa, Pangaeaque dissoluta, Panthalassa factus est Oceanus Pacificus, dum reliquiae pelvium oceanorum Atlantici, Arctici, Indici evolvi coeperunt. Panthalassa saepe Oceanus Palaeopacificus appellatur quia Oceanus Pacificus ex eo crevit.

In tabula, aequator Telluris fuit linea quae locum transiit ubi Hispania, Casablanca (Marocum), et Bostonia (Civitates Foederatae) convenerunt. Ad meridiem huius lineae, massa terrestris usitate Gondvana, ad septentriones, Laurasia appellatur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]