Tethys (oceanus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Continentium a tempore Pangaeae ad positionem hodiernam motus

Vide etiam paginam discretivam: Tethys (discretiva)

Tethys fuit oceanus praehistoricus, qui aevo Mesozoico continentes Laurasiam et Gondwanam separabat. Ab Eduardo Suess[de], qui anno 1894 primum maris talis existentiam proposuit, nomine Tethyos Oceanidarum matris nominatus est. Sed solum cum theoria motus laminarum praevaluit, Tethys oceanus verus et non gaeosynclinale existimari incipit. Mare Mediterraneum, pontus Euxinus, palus Maeotis, mare Caspium, lacus Oxianus, lacus Balchasch et Lob Nor Tethyos reliquiae sunt.

Paratethys in Oligocaeno

Historia[recensere | fontem recensere]

In Praecambrio Rodinia rupta Prototethys dicta orta est, in regione aequatorialis Mundi veteris; in Palaeozoico Pangaea iam formata Palaeotethys sinus Panthalassae fuit. Vestigia Mezotethyos temporis Mesozoici a mari Caribaeo ad Thibetum inveniuntur. Gondwana tempore Caenozoico rupta partes eius, Africa (cum Arabia) et paeninsula Indostanica ad septentrionem movebantur et Tethym constringebant. Cum 50 000 000 annos ante Indostania in Eurasiam intercessisset et Africa Arabiaque ad Eurasiam arte appropinquassent, systemata montium ab Alpes ad Thibetum (Carpates, Caucasus, Paropamisus, Pamir, Tian Schan, Imaus, Himalaia) elevata sunt et a Tethy pars septentrionalis, Paratethys, separata est, quae a Gallia ad Altai patebat. Mare Sarmaticum interdum Tethys postrema nominatur; Crimea et Caucasus insulae maris Sarmatici erant. Pontus Euxinus et mare Caspium non semel coniuncti et disiuncti erant.

Paratethys in Miocaeno

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica