Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 19°22′00″N 89°12′00″W / 19.3666667°N 89.2°W / 19.3666667; -89.2

Paeninsula Yucatanensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Despectus ex satellite in Paeninsulam Yucatanensem.
Tabula Paeninsulae Yucatanensis maiores civilizationis Mayanae locos archaeologicos monstrat.
Sedimentum ante Paeninsulam Yucatanensem.
Locus "Anuli Lacuum" (cenotes) qui in Paeninsula Yucatanensi inveniuntur.

Paeninsula Yucatanensis,[1][2] sive Paeninsula Yucatanica[1][3] (Hispanice Península de Yucatán), est magna paeninsula in Mexico meridiano et oriente atque adiacentibus Belizae et Guatemalae partibus sita.[4][5][6][7] Ad septentriones et orientem extenditur, Sinum Mexici ad septentriones et occidentem a Mari Caribico ad orientem separans. Canalis Yucatanensis, inter septentrionalem orientalemque paeninsulae marginem et Cubam, haec corpora aquae coniungit.

Superficialis paeninsulae area est circiter 181 000 chiliometra quadrata. Terra, plerumque plana, paene omnino in calce porosa consistit.[8][9]

Paeninsula ad orientem Isthmi Tehuantepecensis iacet, angustissimae Mexici regionis quae Oceanum Atlanticum, Sinu Mexici et Mari Caribico non exclusis, ab Oceano Pacifico separat. Isthmus ab aliquot eruditis putatur finis geographicus inter America Media et reliquias Americae Septentrionalis partes, ut paeninsula in America Media ponatur.[8] Omne Mexicum, Yucatania non exclusa, ad civilitatem late habetur pars Americae Septentrionalis, cum Beliza et Guatemala partes Americae Mediae habeantur. Paeninsula Yucatanensis adiacet reliquia crateris Chicxulub, qui abhinc annorum 66 milliones ab asteroide diametro circiter decem ad quindecim chiliometra aevo Cretaceo exeunte formatus est.[10]

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Communia vegetationis et plantarum a septentrionibus ad meridiem variant. Silvae siccae Yucatanenses, inter quas silvae siccae, terrae fruticosae,? et terrae cactacearum, siccam paeninsulae partem septentrionalem occidentalemque tenent. Silvae humidae Yucatanenses per medias orientalesque paeninsulae partes fiunt, et plerumque sunt silvae semideciduosae, ubi viginti quinque ad quinquaginta arborum centesimae aestate sicca foliis privantur. Pineta Beliziana in aliquot locis in Beliza media inveniuntur. Maxime meridiana paeninsulae pars ab oecoregione silvarum humidarum Peteno–Veracruzanarum? tenetur, quae silvae pluviales sempervirentes sunt.[11]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Casares G. Cantón, Raúl, Juan Duch Colell, Michel Antochiw Kolpa, Silvio Zavala Vallado, et al. 1998. Yucatán en el tiempo. Emeritae. ISBN 970 9071 04 1.
  • Chamberlain, Robert S. 1982. "Conquista y Colonización de Yucatán (1517–1550)." Mexicopoli: Ed. Porrúa. ISBN 968-432-734.
  • Díaz del Castillo, Bernal. (1568) 1939. "Historia verdadera de la conquista de la Nueva España." ed. Pedro Robredo. Mexicopoli: Joaquín Ramírez Cabañas. Textus interretialis.
  • Gust, John Robert, et Jennifer P. Mathews. 2020. Sugarcane and Rum: The Bittersweet History of Labor and Life on the Yucatan Peninsula. Tucsoniae: University of Arizona Press. ISBN 978-0-8165-3888-1.
  • Heilprin, Angelo. 1891. "Observations on the Flora of Northern Yucatan." Proceedings of the American Philosophical Society 29, no. 136 (Iulius–December): 137–144. JSTOR.
  • Landa, Fray Diego de. 1938. Relación de las cosas de Yucatán, ed septima, ed. Pedro Robredo. Introductione et notis a Héctor Pérez Martínez. Mexicopoli.
  • Moßbrucker, Harald. 1994. Agrarkrise, Urbanisierung und Tourismus-Boom in Yukatan, Mexiko. Münster. ISBN 3-8258-2336-9.
  • Renne, P. R., A. L. Deino, F. J.. Hilgen, K. F. Kuiper, D. F. Mark, W. S. Mitchell, L. E. Morgan, R. Mundil, et J. Smit. 2013. "Time Scales of Critical Events Around the Cretaceous-Paleogene Boundary." Science 339 (6120): 684–87. Bibcode:2013Sci...339..684R. doi:10.1126/science.1230492. PMID 23393261. S2CID 6112274.
  • Stinnesbeck, Wolfgang, Samuel R. Rennie, Jerónimo Avilés Olguín, Sarah R. Stinnesbeck, Silvia Gonzalez, Norbert Frank, Sophie Warken, Nils Schorndorf, Thomas Krengel, Adriana Velázquez Morlet, et Arturo González. 2020. "New evidence for an early settlement of the Yucatán Peninsula, Mexico: The Chan Hol 3 woman and her meaning for the Peopling of the Americas." PLOS ONE 15, no. 2 (Februarius 5): e0227984. Bibcode:2020PLoSO..1527984S. doi:10.1371/journal.pone.0227984. ISSN 1932-6203. PMC 7001910. PMID 32023279.
  • Scheffel, Richard L., et Susan J. Wernet. 1980. Natural Wonders of the World. Reader's Digest Association. ISBN 0-89577-087-3.
  • Teixeira, Marcio L. 2004. The Impact of the Geologic History of the Yucatán Peninsula on the Present Day Aquifer. Fort Collins Colorati: Front Range Community College. PDF.
  • Torrescano-Valle, Nuria, et al. 2015. "Physical Settings, Environmental History with an Outlook on Global Change." In Biodiversity and Conservation of the Yucatán Peninsula, ed. Gerald Alexander Islebe et Sophie Calmé. Springer International Publishing. ISBN 978-3-319-06529-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Paeninsulam Yucatanensem spectant.

19°22′00″N 89°12′00″W / 19.3666667°N 89.2°W / 19.3666667; -89.2

  • Pena Chapa, Juan Luis, Manuel Martin Castillo, et Juan Carlos Gonzalez Avila. The Performance of the Economy of the Yucatan Peninsula from 1970–1993. PDF.