Roman numeral 10000 CC DD.svg

Caprimulgidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Great Eared-Nightjar, Tangkoko, Sulawesi (5799113025) (2).jpg

Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Caprimulgiformes 
Familia : Caprimulgidae 
Vigors, 1825
   
Subdivisiones: Subfamiliae
Territorium

Caprimulgidae (a caprimulgo) sunt nocturnae vel crepusculares magnitudinis mediae aves ordinis Caprimulgiformium, quarum proprietates notabiles sunt alae longae, crura brevia, rostra brevissima. Contra apertam nominis significationem, earum victus maximi momenti in insectis consistit.

Caprimulgidae in omne orbe terrarum praeter Novam Zelandiam et aliquot insulas Oceanicas inveniuntur. Impigrae sunt vesperi primaque luce, vel etiam nocte. Saepissime in solo nidificant. Plerumque lepidopteris aliisque magnis insectis volantibus vescuntur.

Plurimis sunt pedes parvi, ambulando haud bene adhibiti, atque alae longae et acutae. Earum plumae cryptice colorantur, ut corticis vel foliorum similes videantur. Nonnullae species secundum, non trans, ramos consident, ut sese diu melius celent.

Phalaenoptilus nuttallii unica avis est, quia hibernat, iners, temperatura corporis hebdomades atque adeo menses multo imminuta; aliae caprimulgidae quoque torpidae breviora tempora fieri possunt.[1]

Caprimulgidae unum aut duo ova maculata recte in solum nudum pariunt. Subiciuntur caprimulgidae, periculo imminente, ova pullosque a nido in ore movere. Quod identidem in libris ornithologicis dicitur, sed investigationes academicae indicia talis consuetudinis quae refutari non possunt haud inveniunt.[2][3]

Systematica[recensere | fontem recensere]

Formula:Cladogram

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lane, Brigham, et Swanson 2004.
  2. Jackson 1985.
  3. Jackson 2007.
  4. "Comparison of IOC 8.1 with other world lists". v8.1 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Han, K.-L., M. B. Robbins, et M. J. Braun. 2010. "A multi-gene estimate of phylogeny in the nightjars and nighthawks (Caprimulgidae)." Mol. Phylogenet. Evol. 55: 443–53.
  • Holyoak, D. T. 2001. Nightjars and Their Allies. Oconiae: Oxford University Press. ISBN 0-19-854987-3.
  • Jackson, H. D. 1985. "Commentary and Observations on the Alleged Transportation of Eggs and Young by Caprimulgids." Wilson Bulletin 97 (3): 381–85. PDF.
  • Jackson, H. D. 2007. "A review of the evidence for the translocation of eggs and young by nightjars (Caprimulgidae)." Ostrich: Journal of African Ornithology 78 (3): 561–72. doi:10.2989/OSTRICH.2007.78.3.2.313.
  • Lane. J. E., R. M. Brigham, et D. L. Swanson. 2004. "Daily torpor in free-ranging whip-poor-wills (Caprimulgus vociferus)." Physiological and Biochemical Zoology 77 (2): 297–304. PMID 15095249. doi:10.1086/380210.
  • Perrins, Christopher M., ed. 2004. Die BLV-Enzyklopädie Vögel der Welt: Aus dem Englischen von Einhard Bezzel. Monaci, Vindobonae, Turici: BLV. ISBN 978-3-405-16682-3. [The New Encyclopedia of Birds. Oxoniae: Oxford University Press, 2003.]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Caprimulgidas spectant.