Otto Knöpfer

E Vicipaedia
Domus parentum Ottonis Knöpfer in vico Holtzhusae ad Wassemburgum in Circulo Ilm

Otto Knöpfer (natus die 13 Martii 1911 Arnstadii, mortuus die 22 Maii 1993 Erfordiae) pictor Germanus fuit.

Artificis vita[recensere | fontem recensere]

Post annos scholasticos priores tiro apud pictorem decorationum factus est. Iuvenis iam circumiectorum pulchritudinem haud neglexerat. Annis inter 1931 et 1935 scholam artium Erfordiensem frequentavit, anno autem 1938 Berolinum iit in academiam. Anno 1936 expositio prima habita est in Castello Molsdorf. Imaginum argumenta saepissime in pulchris plagis Thuringiensibus invenit regionem circa Burgos Drei Gleichen aliis locis anteponens. Itinera studiorum varia (in Unionem Sovieticam, in Dacoromaniam) scientias technicamque amplificabant, attamen praevalebant semper opera sive de natura mortua sive de locis amoenis.

Annis 1960 mundus operiarorum instimulavit ad novi generis artificia. Anno 1947 Sectionem de muris ornandis in Schola de artibus adhibitis Erfordiensi ducere coepit. Ex anno 1955 laborantes in rerum chemicarum fabrica "VEB Chemieanlagenbau Erfurt-Rudisleben" picturam docebat. In eius discipulis fuit medicus Bernardus Hartung.

Honores praemiaque[recensere | fontem recensere]

  • 1962: Johannes-R.-Becher-Medaille in Bronze
  • 1966: Kulturpreis der Stadt Erfurt
  • 1971: Verdienstmedaille der DDR
  • 1976: Vaterländischer Verdienstorden in Bronze
  • 1982: Hans-Grundig-Medaille
  • 1983: Johannes-R.-Becher-Medaille in Gold
  • 1985: Vaterländischer Verdienstorden in Silber

Musea ubi eius opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Peter Arlt: Wanderung in der Dreigleichenlandschaft mit Otto Knöpfer, Kunstverlag, Gotae, editio tertia, 2006. ISBN 3-931182-30-4
  • Rüdiger Helmboldt: Otto Knöpfer – die frühen Jahre in Holzhausen, apud: Zeitschrift "Stadt und Geschichte Erfurt", Erfordiae, mense Augusto 2006.
  • Otto Knöpfer, ein Thüringer Maler, Begleitbuch zur Ausstellung "Otto Knöpfer - Gemälde, Aquarelle, Zeichnungen", Kunsthaus Apolda Avantgarde, 2.3.97 – 20.4.97, edidit Circulus Weimarer Land, Erfordiae 1997
  • Kunstraum Thüringen, Aspekte der Malerei und Grafik im 20. Jahrhundert, Katalog, ediderunt Jürgen Winter et Rolf Luhn, Glaux Verlag, Ienae 1999, ISBN 3-931743-27-6

Nexus externi[recensere | fontem recensere]