Jump to content

Castellum Molsdorf

Latinitas bona
E Vicipaedia
Aspectus meridianus burgi inter hortos

Distans ab itineribus periegeticis magnis ad marginem urbis Erfordiae invenitur Castellum Molsdorf (Theodisce: Schloß Molsdorf) cum viridario perpulcro.

Anno 1998 opus fundatum Thüringer Schlösser und Gärten quod vocatur curam de castello hortisque dare coepit, cum museo responsalis sit urbs ipsa. Museo insunt duae exhibitiones permanentes de operibus pictoris Thuringiensis Ottonis Knöpfer et de rebus eroticis (graphicis ante omnia).

gravio Gustavus Adolphus de Gotter, castelli manceps

Iam saeculo XVI burgus aquaticus quidam in documentis citatur. Tamen haud ante 1750 effloruit, cum gravio imperialis Gustavus Adolphus de Gotter novum castellum generis Baroci erigi iuberet. Constructiones annis inter 1734 et 1740 confectae sunt. Non solum monumentum artificiale confectum est, sed locus multas plus minusve lubricas historiunculas de gravione Gotter conservans. Qui annis inter 1733 et 1748 convivia sat multa hic egit secundum sententiam sibi praelatam "Vive la joie - Vivat gaudium!" Eius spiritus etiam nunc in castelli conclavibus diaetisque sentitur. Tamen gravio de Gotter non solum babaecalus fuit sed etiam legatus valde aestimatus in aula Frederici Magni. Praedium emit anno 1733 et castellum delectationium in lucis creavit hortis modernis Francico additis. Horti revera plene attinent ad castellum quoniam aulae festivae ianuis grandibus pansis in hortum spectant. Et etiam figurae diversae unionem inter castellum et externa passim sublineant. Olim statuae multae viridarium notum fecerunt, plus quam 150. Quorum multitudo periit; singulae in lapidario parvo in septentrione castelli sito stant. Gravio de Gotter anno 1748, cum aere dirutus esset, hinc profectus est. Res castellanae etiam successoribus multo constabant, ut viridarium paulo post attenuaretur. Pars altera castelli hodie caespes amplus atque tranquillus est. Ad aliud latus olim prospectus usque vallem fluvii Hierae fuit antequam annis 1930 strata autocinetica loca discinderet. In occidentali ala autem res Baroccae adhuc sunt, velut xystus magnus tiliarum necnon porta ferro procuso, testimonium de prisca venustate perhibentes. Inde ab anno 1966 visitatoribus patet cum museo viridarioque ad excursiones invitans. Concentus in aula festiva interdum etiam fiunt.

Nexus interni

Ecclesia Trinitatis (Erfordia)

Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Molsdorf spectant.
Lege Μέγαρον τοῦ Μόλσντορφ ("Castellum Molsdorf") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam