Castellum Friedenstein
Castellum Friedenstein (Theodisce: Schloß Friedenstein) Gotae, quin arcibus maximi momenti Thuringiensibus ascribi possit nemo dubitat. Ducatu Saxoniae-Gotae anno 1640 condito dux Ernestus I. totum complexum inter annos 1643 et 1656 exstrui iussit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Duci Ernesto cognomine Pii cordi erat, ut cum habitaculis omnia oeconomiae et administrationis aedificia quoque unu in loco collocarentur. Arx modesta trium alarum, quae iam procul aspici potest, identidem reconstruebatur et rursus instituebatur. Conclavia generum omnium a baroco usque neoclasicum intrinsecus extrinsecusve reperiri possunt. Annis 1655-1687 arci circumvallatio moderna addita est, quod rarum in Thuringia post Bellum triginta annorum. Murorum circa annum 1800 evanescentium restant adhuc subterraneae fossae defensoriae, quas visitare multis placet. Viridarium vastum extenditur a lateribus orientali, meridiana, occidentali. Quarum sectiones notissimae, Aurantiarium et Anglicus Hortus attamen ad saeculum 18-um attinent.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Ex anno 2004 Opus fundatum "Thüringer Schlösser und Gärten" consulit toti complexui castellano. In alis septentrionali et occidentali tecta accipiuntur Museum naturae et Museum historicum, cum in ala occidentali Archivum statale et in ala orientali Bibliotheca exploratoria sint.
In secundo tabulato alae septentrionalis inveneris diaetas repraesentatorias quae per anteconclavia occidentale et orientale adeuntur. Conclavia ducis annis 1683/84 a Ioanne Caroveri operibus caelatis pulcherrimis ornata sunt, camerae ducissae secundum ideas Godefridi Henrici Krohne in genere conchato adaptae sunt anno 1750.
Admissiones ducales fiebant in exedra affabre duplicibus pilastris, capitulis Corinthiacis, imperatorum Nicaeque imaginibus praedita. Toralia maximi ponderis ad admirationem movent. Pone privata conclavia magna aula contigua est multis insignibus et primorum imagunculis aucta. Maiores imagines murales monstrant illos tres primos ductores Gotenses, Ernestum I, Fridericum I et Fridericum II, quorum uxores in muris orientalibus admirari possunt. Per andronem orientalem, ubi olim delphini, i.e. throni heredes, habitabant, oratorium parvum ingrediaris. Circumdantibus in cubiculis ex anno 2009 pretiosa artificia e Camera curiositatum ducali digne exponuntur.
Ex anno 1797 dux Ernestus II de Saxonia-Gota-Altenburgo synoecia nova instrui curavit secundum genus neoclasicum: inter illa enumerentur dormitorium generis Empirismi et diaeta quaedam pergulae similis. Conclave marmoreum et aula musica ectypa parietalia a Friderico Vilhelmo Eugenio Doell creata habent.
Sectio maximi ponderis est Theatrum Ekhof constructum annis 1681-1687, quod turri orientali inditum est. Nomine theatri memoria fit de Conrado Ekhof, eius rector et histrio notissimus. Compages technicae adhuc in usu sunt; modernissimae partes aliquantae anno 1774 additae sunt. Quotannis temporibus aestivis festivalia musaea fiunt. Itaque theatrum Gothense inter antiquissimas totius Germaniae scaenas, quibus etiam hodie utuntur, citandum est. Vel machinatio eius baroca originalis est.
Museum ducale quod dicitur, situum in meridie castelli, imaginibus fartum inter maximi ponderis pinacothecas totius Thuringiae enumerari licet.
Viridarium
[recensere | fontem recensere]Viridarium castelli e pluribus zonis inter se unitis constat. Anglicus qui dicitur hortus ad castelli meridiem vergens vetustissimus inter similes hortos in Europaea continenti est. Quod confecit Anglicus quidem structor inde ab anno 1769, regulas architecti Lancelot Brown stricte observans. Conspicua sunt series arborum circumcirca et lacus centralis. Cuius insula prohibet oculos a cognitione verae magnitudinis lacus, immo lacus amplitudinem augere dicitur. Ductor Ernestus II. ibi cum uxore sepultus est. Ad orientem haberes Aurantiarium quod incohatum est iam anno 1747 a domino Krohne. Instar amphitheatro duae series aedium circulum describunt.
Externi nexus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Friedenstein spectant. |
Lege Μέγαρον Φρίντενσταϊν ("Castellum Friedenstein") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Pagina domestica
- De castello viridarioque in paginis Operis fundati castellorum hortorumque Thuringiensium
- Castelli amici
- Gothaer Orangerie
- Dorothee Reimann: Schloss Friedenstein in Gotha – "Friede ernehret, Unfriede verzehret". In: Monumente Online, 2010