Palatium Novum (Arnstadium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Palatium Novum de super; plus sinistrorsum videtur pristinum Gymnasium Neideck
Pittacium cursuale anni 1974 praeconia faciens pro collectionibus musei
Pristinum Gymnasium Neideck contra Palatium Novum cuius constructionem concepit architectus Schwarz.
Antrum Neptuni apud castellum
Monumentum in honorem principissae Carolinae de Schwarzburg-Sondershausen, ante Novum Palatium
Introitus ad museum
Area pone castellum cum aedibus in quibus exhibentur extinctoria historica et inscriptiones in lapidibus

Palatium Novum (Theodisce Neuer Palais) Arnstadii locum praebet pulchro museo (Theodisce Schloßmuseum Arnstadt). Ibi non solum expositiones perpetuae sed etiam exhibitiones breves circumambulantes visitatores capiunt.

Mundus puparum[recensere | fontem recensere]

In castello invenitur collectio puparum notanda quae Mon plaisir vocatur. Milia turistarum quotannis stupentes admirantur mundum minutum Germanicae cuiusdam urbis ex primo dimidio saeculi 18-i, in quem pupae observatores immergunt. Excitans est etiam historia collectionis ipsa, quae plurimis in locis posita erat, antequam anno 1930 tandem huc adveniret. Harmonice collectionem Arnstadiense compleverit Museum puparum casarum Erfordiense.

Mundus Bach[recensere | fontem recensere]

In castello reperitur ex mense Decembri 2009 exhibitio "Bach in Arnstadt," quae hodierno in modo feliciter historiam et symphonicam et socialem praesentat. Vita Ioannis Sebastiani Bach in contextu urbanae historiae narratur. Admirabilia sunt etiam plectra originalia organi quo Bach in Ecclesia Nova (quae hodie Ecclesia Bach nominatur) modulabatur. Ne obliviscaris familiam Bach ortam esse in castello Wechmar, qui vicus haud procul ab Arnstadio distat.

Mundus delineationum et tapetum parietalium[recensere | fontem recensere]

Ad pinacothecam ducalem curandam venit anno 1728 pictor Ioannes Alexander Thiele Dresda, qui 10 annos post in Saxoniam transmigravit. Quattuor picturae heroice delineatae (e.g. aspectus Castelli Drei Gleichen) testimonium perhibentes sunt de praesentia eius Arnstadii. Maxime sublineetur effigierum productio saeculorum ab 16-o ad 19-um.

Picturas, graphices, artificia saeculi 20-i monstrant artifex criticus A. Paulus Weber, plagarum pictor Otho Knöpfer - ambo Arnstadienses - et vitrorum sculptor Albinus Schaedel (ex anno 1955 Arnstadii vitam degens). Mentio facienda est etiam de 41 sculpturis et terrae coctae rebus Ioannis Friderici Böhler.

Ut parceatur linteis, tapetum undecim parietalium in Flandria confectorum solum nonnulla proferre licet. Duo homines sub specie simiarum apparere faciunt: "Simiae in venatione falconum" et "Simiae epulantes in arboribus". Ambo velut partes sic dictae Seriei Paulus (ad quae adiungenda sunt quinque tapeta cum scaenis biblicis) iam anno 1559 nota erant.

Mundus siphonariorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1964, quo anniversarium 100-um Vigilum voluntariorum unionis Arnstadiensis celebrabatur (nomen pristinum Theodisce erat: Freiwillige Turner-Feuerwehr), processio maxima trans urbem facta est. Ibi haud modo machinas modernas circumduxerunt sed praesertim historicas quoque et ex urbe et ex finitimis vicis. Tunc nonnulli praemedidati sunt esse bonam ideam, salvari instrumenta in stabulis putrescentia et coadunata praesentari omnia uno in loco. Itaque machinae antiquae exstinctoriae et cuncta utensilia annexa Arnstadium venerunt.

Attamen non ante annum 1994 possibile erat monstrare thesaurum istum ad omnes, donec renovatae aedes caballariae Novi Palatii promptae essent. Nostris diebus hae collectiones numerantur in maximis totius Germaniae quoad exstinctoria historica. Historicis regionalibus cordi esse potuerint insuper diversae chronicae de rebus siphoniariis ibidem datae.

Mundus porcellanorum[recensere | fontem recensere]

Dux Gunterus I de Schwarzburg-Sondershausen mandatum dedit sculptori Henrico Christophoro Meil Arnstadiensi, ut in ala meridionali Novi Palatii exedras operibus porcellanicis deponendis crearet easque speculis exornaret. Sic porcellanorum ducalium copiam magnam digne exhiberi posse. Quod inceptum anno 1735 terminatum est.

Medio in saeculo 18-o ibi non solum porcellana inveniri potuisti sed multas res ex ebore, succino, achato, marmore, ligno, vitro factas, insuper microscopium et res curiosissimas ut ovum struthocamelo genitum et monocerotis cornu. Id significat quod agebatur tunc de depositorio diversissimarum rerum tempore baroco familiarissimo. In fine saeculi 18-i omnia supervacanea depulsa sunt e conclavibus nisi porcellana, vasa Faventina (etiam e vico finitimo Dorotheenthal), terrae coctae. Ob eam rem cumulus porcellanorum Asiae Orientalis ad admirationem vel magis movet. Plus quam 200 pocilla theana, 160 pocilla cafearia et 130 hyalia cocoam sorbillatum (cum catillis) accurate indicant novos mores temporis baroci in sorbendis poscis extraneis. Tantummodo e Sinis et Iaponia veniunt plus quam mille porcellana. Ad usurpandum omnem locum pro vasis maximis scrupulis omne centimetrum ponderis est: et in pariete, et in pavimento. Quamquam et huius collectionis erant plures migrationes, omnia in statu originali restabant quod pertinet ad dispositionem vasorum pocillorumque.

Mundus lapidum[recensere | fontem recensere]

In vicina aula invenitur collectio lapidum. Quae inaugurata est autumno anni 1992 tamquam "Res plasticae structoriae saeculi 16-i / Baroci cippi saeculi 18-i". Spectari possunt porta aliaque fragmenta Castelli Neideck. Simon Schrotter e Torgavia/Torgau ibi erat lapidarius principalis. Anno 1772, cum muri corruissent, castellum magna ex parte demolitum est. Videntur ibi etiam compagum particulae, quibus utebantur in construenda ruina arteficiali in curte Aulae regulorum Arnstadiensis erecta. Quod ad cippos attinet: omnes arcessiverunt ex Antiquo sepulcreto apud Ecclesiam ecclesiam, ubi restaurationes anni 1980 transmigrationem cipporum exigerant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pristinum ducale palatium, castellum barocum modestum apud Castellum Neideck situm, aedificatum est annis ab 1729 ad 1735 iussu ductoris Guntheri I de Schwarzburg-Sondershausen (1720-40). Architectus primarius fuit Ioannis Henricus Hoffmann ex Anhalt-Bernburg ortus. Palatium duplex e tribus alis constans non solum habitaculum sed etiam regia altera repraesentativa erat. Postea vidua Elisabetha Albertina (1693-1774) ibidem sedem habuit.

Turris Neideck et porta barocca, trans quam intraveris in officium districtus llm

Aedes[recensere | fontem recensere]

Externa et functio[recensere | fontem recensere]

Tres alae, quarum pars aperta aedificio caballino saepitur, dilatabatur hortis oblectamentorum annis ab 1734 ad 1741 in honorem Elisabethae Albertinae uxoris ducis Guntheri I confectis. Ista mulier 34 annos sola vixit marito anno 1740 obito. Serius altera femina anno 1816 eo fugit cum infantibus ad evitandum maritum infidelem: principissa Carolina de Schwarzburg-Sondershausen. Ea restabat vel 38 annos in palatio hoc. Cui mulieri Arnstadienses monumentum erexerunt ante castellum.

Anno 1737 aurantiarium erectum est quod anno 1989 barbari destruxerunt. Aedes principales duobus in tabulatis recentiorem stilum rationalem neoclassicum indicant. Opera albaria, in officina Tobiae Müller e Rudolstadt fabricata, typica sunt moribus Generis conchati incipientis.

Regentibus principibus palatium semper simul erat depositorium eorum artificiorum tabularumque.

Conclavia ducalia[recensere | fontem recensere]

Habitationes partim reconstructae in parte meridiana barocae sunt (alarum ad septentrionem vergentium renovatio adhuc deest) et utiles sunt ad artificia saeculi 18-i monstranda. Animi intendantur etiam in collectionem minorem figlinorum Böttger Meißnerve. In sic dicto Conclavi rubro vasa Faventina apud Dorotheenthal concinnata et coloribus albo caeruleoque obducta admiratione visitatores afficiunt. Spectari possunt etiam creata propria aulica (e.g. situla aurantiorum; ovale repositorium pictum a I. Ch. Alex; figurae et vasa e collectione Elisabethae Albertinae), calices et urcei. Excitant etiam scyphi saeculi 18-i (quos fecerunt i.a. Thuringienses hyalurgi Alexander Seifferd, Samuel Schwartz, A.F. Sang). Scrinia, horologium Anglicum, barometrum Italicum quoque hic sunt velut effigies regentium Germanicorum Europaeorumque. Ex anno 2014 denuo aditus ad pulcherrimam aulam festivam praebetur.

Platea ante castellum[recensere | fontem recensere]

Secus castellum est schola anno 1915 ab architecto illustri Martino Schwarz excogitata. Structori cordi erat adaptare gymnasium ad ambientem ducalem naturam, nempe ad:

  • ruinas Castelli Neideck de quo restabat turris
  • portam barocam quae introitum dat ad aedes administratorias districtus Ilm (tribus cum alis, reconstructae anno 1907; Theodisce: Landratsamt)
  • Aquas salientes ante Neptuni antrum, factum anni 1736 secundum mores architecturae barocae quam in viridariis adhibere soliti sunt. Figurae a Henrico Christophoro Meil sunt. Ante annum 1910 complexus fontium erat in media platea.

Monarchia elabente[recensere | fontem recensere]

Postquam possessiones a ductoribus ad urbem anno 1918 transactae essent, opus fundatum museale anno 1919 natum est. Attamen haud ante annum 1931 erat usus tamquam museum publicum. Secundo bello mundano nonnulla artificia alio transportata revenerunt anno 1947. Post annum 1990 profundissimae restaurationes coeperunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum in castello spectant.
Incubator-logo.svg Lege Ἀνακτορικὸν μουσεῖον (Ἄρνσταντ) ("Palatium Novum (Arnstadium)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam