Jump to content

Aristides

E Vicipaedia

Si quaeris sophistem saeculi secundi p.C.n., vide Publius Aelius Aristides

Ostracum Aristidis nomine inscriptum

Aristides (Ἀριστείδης), Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistoclis, et cum eo de principatu saepe contendit. Aristides, qui interfuerat pugnis apud Marathona et Salamina, erat dux Atheniensium apud Plataeas. Hic vir aequitatem et virtutem semper coluit. Itaque unus post hominum memoriam cognomine iustus appellatus fuit et exemplum virtutis remansit[1].

De cursu honorum

[recensere | fontem recensere]

Quanquam adeo excellebat abstinentia, suffragiis tamen civium damnatus fuerat, et exsilio decem annorum mulctatus. In hoc iudicio, quod Graeci ostracismon vocant, animadvertit quemdam scribentem in testula ut Aristides e patria pelleretur. Tum quaesivit ab eo quare id faceret ; cui ille respondit : "Aristidem ignoro ; sed mihi non placet istum hominem praeter ceteros iustum appellari." Revocatus deinde ab Atheniensibus, Aristides maxima munia implevit. In primis Atheniensium dux Plataeensi pugna fuit[2]. Sed, cumulatus honoribus, in summa paupertate decessit, et vix reliquit unde efferretur. Filius eius Lysimachus unus e colloquentibus in Platonis dialogo Laches est.

Apud Ciceronem

[recensere | fontem recensere]

Cicero haec de Aristide scripsit:

Themistocles post victoriam eius belli, quod cum Persis fuit, dixit in contione se habere consilium rei publicae salutare, sed id sciri non opus esse; postulavit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret; datus est Aristides. Huic ille, classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides cum audisset, in contionem magna exspectatione venit dixitque perutile esse consilium, quod Themistocles adferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt. Melius hi quam nos, qui piratas immunes, socios vectigales habemus.[3]

  1. Plato, Gorgias 526b. Aeschines, De falsa legatione 23 et Contra Ctesiphontem 258. Aristoteles, Ars Rhetorica 1398a (= II.23.6) et 1414b (III.14.3).
  2. Herodotus, Calliope 28
  3. Marcus Tullius Cicero, De Officiis 3.49.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aristidem spectant.