Scholium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Manuscriptum Hesiodi Theogoniae scholiis paratum

Scholium (Graece: σχόλιον) est annotatio brevis explanatoris in codicibus antiquo vel medio aetate confectis.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Scholium commune locum aliquem linguae aut argumenti difficultate suspectum explanat. Aut in margine textus (scholia marginalia) praebentur aut inter singulos versus notantur (scholia interlinearia). Cum auctores eorum plerumque ignoremus, generaliter scholiastae nuncupantur. Si quidem eiusmodi annotationes solum ad quoddam verbum explicandum adhibentur, glossae nominantur.

Explanationes verborum more scholiorum iam quinto saeculo a.C.n. exstitisse constat; necesse enim erant ad Homeri opera in scholis Atheniensibus legenda, cuius rei testimonio sunt nonnulla fragmenta scholiorum Homericorum. Cum omnes terrae Hellenismo patebant, philologi textus atque commentationes eos tractantes separatim edere solebant. Ex tempore autem Romani imperii annotationes supra, infra aut iuxta textum affigi solebant, quo ex usu nomen scholiorum natum est.

Nomen ipsum primum apud Ciceronem (Att. 16.7.3) attestatum est, Graecis quidem litteris scriptum. Tamen ibi verbum nondum posteriorem significationem habuit sed quendam textum memoriae subvenientem nominat. Sensu hodierno verbum primum secundo saeculo p.C.n. apud Galenum, Lucianum Samosatensem et in Lucii Flavii Arriani collectione dialogorum Epicteti apparuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eleanor Dickey, Ancient Greek Scholarship: A Guide to Finding, Reading, and Understanding Scholia, Commentaries, Lexica, and Grammatical Treatises, from Their Beginnings to the Byzantine Period. Novi Eboraci: Oxford University Press, 2007 Textus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]