Osseti

Latinitas bona
E Vicipaedia

Osseti[1] seu Ossetes[2] (Ossetice ир, ирæттæ, tr. ir, irættæ; vel дигорæ, дигорæнттæ, tr. digoræ, digorænttæ) sunt gens, in Caucaso habitans, partem maiorem populationis Ossetiae Septentrionalis (rei publicae Foederationis Russicae) et Ossetiae Meridionalis (de facto rei publicae sui iuris, quam Georgia a plurimis civitatibus mundi sustineta adhoc partem suam esse censet) formans. Nunc in mundo sunt circa 650 milia Ossetorum, quorum 528,5 milia in Russia habitant (secundum censum anni 2010[3]).

Gens Ossetorum origine sua connecta est cum populatione indigena antiqua Caucasi Septentrionalis atque cum gentibus adventiciis Scytharum, Sarmatarum et praesertim Alanorum.[4] Lingua Ossetica est una linguarum Iranicarum. Osseti religiosi ut plurimum Christiani Orthodoxi sunt, quum Musulmani Sunniti inter eos etiam sunt numerosi, nonnulli autem ad sectatores religionis traditionalis polytheisticae pertinent.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ossetos spectant.