Georgius Ioachimus Göschen

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Ioachimus Göschen
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Ioachimus Göschen: imago
Georgius Ioachimus Göschen: imago
Nativitas: 22 Aprilis 1752; Brema
Obitus: 5 Aprilis 1828; Grimma
Patria: Brema

Familia

Coniunx: Henriette Heun
Proles: Georg Joachim Göschen

Georgius Ioachimus vulgo Georg Joachim Göschen (natus die 22 Aprilis 1752 Bremae, mortuus die 5 Aprilis 1828 in latifundiis Hohenstädt apud Grimma in Saxonia-Anhaltio) bibliopola atque editor Germanus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Grammatica Theodisci veteris e serie academica populari Sammlung Göschen

Librariam artem edidicit Bremae antequam annos XIII Lipsiae apud Segfridum L. Crusius institorem laboraret. Tunc Dessaviae librariam tabernam doctorum, quae dicebatur, tenebat et denique anno 1785 Lipsiae propriam officinam erexit. Quod institutum mox inter notissima totius Germaniae de libris edendis atque vendendis numerabatur.

Opera omnia ibi prelo mandari iusserunt e.g. Goethius (usque annum 1790; tomos octo), Christophorus Martinus Wieland, Fridericus Amadeus Klopstock, Mauritius Augustus de Thümmel et Augustus Gulielmus Iffland. Insuper opera nonnulla confici sinebant Schillerus, Stolberg, Ioannes Godofredus Seume (amicus eius, qui in taberna Seume laboravit velut inspector corripiens), Carolus Ludovicus de Woltmann, Apel, Fredericus Augustus Schulze, Böttiger, Carolus Ludovicus Knebel, Fredericus Kind, Müllner, Ernestus de Houwald, Hufeland, Godofredus Schütz, Fridericus Augustus Wolfius, Ioannes Iacobus Griesbach.

Novum Testamentum a Griesbach curatum in editione pretiosissima Lipsiensi omnibus notum erat; scriptorum multorum opera saepe modum in pulcherrimum in lucem prolata sunt. Typographica ars Germanica istorum temporum in Seume regem suum digum habuit. Gotthold Ephraim Lessing, cuius opera antea Berolini apud "Voßischen Buchhandlung" edita erant Lipsiam quoque commigraverunt.

Göschen velut auctor[recensere | fontem recensere]

Göschen ipse multa concinnavit, historiunculas quae anonymae in diariis variis editae sunt, e.g. »Johanns Reise« (1793) (contra Xenion Schillericum nr. 291) et comoedia »Zweimal sterben macht Unfug« (1800). Insuper moderabatur periodicum septimanale »Die Sonntagsstunde« (1813) et »Amerika, dargestellt durch sich selbst« (1818–20, tomos tres). Vitam eius descripsit nepos eius Georgius Goschen lingua Anglica »George Joachim Göschen, printer and publisher of Leipzig« (Londinii 1903).

Post mortem Arminius Iulius filius iunior (1803-1845) institor novus erat, ex 11 Novembris 1838 Georgius de Cotta (usque 1868). F. Weibert postea tabernam Stuttgardiam collocavit; anno 1896 Gulielmus Crayen res Lipsiam reveniendas curavit. Saeculo XX ineunte series »Sammlung Göschen« scientiam totius mundi modo populari pro omnibus expandebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Ioachimum Göschen spectant.