Panthalassa

E Vicipaedia
(Redirectum de Oceanus Panthalassicus)
Oceanus caeruleus qui Pangaeam cingit est Panthalassa.

Panthalassa (Graece antique πᾶν 'omne' + θάλασσα 'mare'), etiam Oceanus Panthalassicus appellatus, fuit vastus orbis terrarum oceanus, qui Pangaeam supercontinentem per Palaeozoicum exiens et Mesozoicum iniens cinxit. Ad occidentem et septentriones Oceanum Pacificum et ad meridio-orientem Oceanum Tethyn comprehendit. Pelve Tethy occlusa, Pangaeaque dissoluta, Panthalassa factus est Oceanus Pacificus, dum reliquiae pelvium oceanorum Atlantici, Arctici, Indici se evolvi coeperunt. Panthalassa saepe Oceanus Palaeopacificus appellatur quia Oceanus Pacificus ex eo crevit.

In tabulis geographicis, aequator telluris plerumque fuit linea quae locum transiit ubi Hispania, Casablanca (Marocum), et Bostonia (Civitates Foederatae) convenerunt. Ad meridiem huius lineae, terrae emersae usitate Gondwana, ad septentriones, Laurasia appellantur.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]