Priscianus Caesariensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Priscianus et ars grammatica, opus marmoreum Lucae della Robbia in turri campanaria Florentiae

Priscianus Caesariensis[1] (Caesareae Iolis[2] extremo saeculo quinto natus, mortuus in principio sexti), fuit grammaticus et scriptor Latinus.

Pauca et dubia de vita sua sunt: verisimile est Graecum natione Priscianum fuisse natumque Caesareae esse capitis Mauritaniae Caesariensis atque Theoctisti discipulum fuisse; panegyricum in Anastasium I imperatorem pepigit circiter anno 512, quam ob rem haud dubie Constantinopolis floruit Priscianus atque professus est. Mortis tempus eius et locus sunt ignoti, sed probabile est obivisse Priscianum initio regni imperatoris Iustiniani I, circiter anno 530 p.C.n.

Opera[recensere | fontem recensere]

Praecipue de arte grammatica scripsit Priscianus, quam maxime absoluteque explicavit: nam in Medio Aevo utebantur studiosi scientiae grammaticae et discipuli scriptis praesertim Prisciani ipsius.

  • Institutiones grammaticae duodeviginti libris, quorum 16 de sonitu et verborum formatione imprimis agunt, alii autem de structura et ordine; ad exempla afferenda, his in libris protulit Priscianus latas operum partes scriptorum Latinorum — ut Ennii, Pacuvii, Lucilii, Varronis, Catonis, Vergilii, Plauti, Terentii, Ciceronis, Horatii, Ovidii, Livii, Sallustii et ceteri — quae nobis pervenerunt ob tantum hanc collectionem;
  • De nomine, pronomine, et verbo, epitome tribus capitibus librorum Institutionum;
  • De laude imperatoris Anastasii, panegyricus 312 hexametrorum;
  • De accentibus, opusculum de vocis flectionibus;
  • Ad Symmachum, opus tribus partibus divisum: De figuris numerorum, De arte metrica (cum poemate, compositione, structura, musica) et De rhetorica;
  • Partitiones duodecim versuum Aeneidos principalium seu tantum Interpretationes grammaticae, metri et singulorum producta verborum explicatio duodecim primorum Vergilii versuum praeclari operis;
  • Opus Latine 1087 hexametris conversum Dionysii Periegetae Periegesis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum Niebuhr, quia Caesareae in provincia Mauretania in Africa septemtrionali natus.
  2. Vide notam 1.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • M. Baratin, B. Colombat, L. Holtz* (éds.), Priscien. Transmission et refondation de la grammaire, de l'antiquité aux modernes, Brepols Publishers, 2009, ISBN 978-2-503-53074-1
  • A. Schönberger: Priscians Darstellung der lateinischen Pronomina: lateinischer Text und kommentierte deutsche Übersetzung des 12. und 13. Buches der Institutiones Grammaticae, Frankfurt am Main: Valentia, 2009, ISBN 978-3-936132-34-2
  • A. Schönberger: Priscians Darstellung der lateinischen Präpositionen: lateinischer Text und kommentierte deutsche Übersetzung des 14. Buches der Institutiones Grammaticae, Frankfurt am Main: Valentia, 2008, ISBN 978-3-936132-18-2
  • A. Schönberger: Priscians Darstellung der lateinischen Konjunktionen: lateinischer Text und kommentierte deutsche Übersetzung des 16. Buches der Institutiones Grammaticae, Frankfurt am Main: Valentia, 2010, ISBN 978-3-936132-09-0
  • A. Schönberger: Priscians Darstellung der lateinischen Syntax (I): lateinischer Text und kommentierte deutsche Übersetzung des 17. Buches der Institutiones Grammaticae, Frankfurt am Main: Valentia, 2010, ISBN 978-3-936132-10-6
  • A. Schönberger: Priscians Darstellung des silbisch gebundenen Tonhöhenmorenakzents des Lateinischen: lateinischer Text und kommentierte deutsche Übersetzung des Buches über den lateinischen Akzent, Frankfurt am Main: Valentia, 2010, ISBN 978-3-936132-11-3 ("De accentibus")

Nexus externi[recensere | fontem recensere]