Sais

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Delta Nili et Sais

Sais[1] ( Graece Σάϊς, hodie Sa el-Hagar) fuit urbs Aegyptia antiqua in Delta Nili ad ramum fluminis Sebennyticum posita quae Saitae nomi[2] caput erat et sedes regia Lybicarum dynastiarum vicesimae quartae et vicesimae sextae ab octavo saeculo a.C.n. usque ad annum 525 a.C.n. cum Cambyses Aegypto potitus est et 26am dynastiam sustulit. Magnum et antiquissimum templum deae Neith[3] ibi aedificatum erat quod Herodotus in Historiis descripsit simul cum feriis in eius honorem necnon Isidis et Osiridis ibidem celebratis[4]. Ad templum sepeliebantur reges Saitae dynastiae ut Psammetichus I et Amosis.

Postea sedes episcopalis ecclesiae Copticae fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius V.64. Pomponius Mela I.51. Strabo, Geographica XVII.1.18 et 23.
  2. Plinius V.49.
  3. Minervae/Athenae adsimulabatur (Cicero, De natura deorum III.59)
  4. Euterpe 169-170 et 175

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]