Nimbus (ars)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Opus tesselatum saeculi sexti, Christum nimbo cruciformi ornatum ostendens

Verbum Nimbus coronam sive nebulam radiosam pone capita deorum, Christi sanctorumque positam designat, cf. Servius ad Aen. 3,587: Proprie nimbus est, qui deorum vel imperantium capita quasi clara nebula ambire fingitur. Graece ἅλως (halos) vocatur. Nimbus totum corpus includens aureola sive gloria (gloriola) sive nimbus magnus appellatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nimbi et arte hellenistica et in Imperio Romano depicti sunt, e.g. in apotheosibus. Saeculo quarto ars Christiana nimbum recepit. Initio divinitatem Dei patris, Christi et Spiritus Sancti significavit, postea etiam in imaginibus sanctorum adhibebatur. In imaginibus sanctorum nimbus instar orbis luminosi vel coronae radiorum pictus est, in Christi imaginibus etiam cruciformis, Dei patris plerumque triangularis, quo trinitas designetur. In operibus tesselatis temporis Carolingici etiam nimbi quadrati inveniuntur.


Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. B. LADNER, The so-called Square N., in: Mediaeval Studies 3, Novi Eboraci 1941
  • W. BRAUNFELS, Goldgrund und Nimbus, in: Das Münster 3, 1950
  • M. COLLINET-GUERIN, Histoire du nimbe des origins aux temps modernes, Parisiis 1961