Nicolaus Lenau

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Poeta anno 1844

Nicolaus / Nikolaus LENAU, vulgo Nikolaus Niembsch Edler von Strehlenau (natus ad Lenauheim in Timiş circulo? die 13 Augusti 1802; mortuus Vindobonae-Oberdöbling die 22 Augusti 1850), fuit Austriacus epochae Biedermeieranae auctor e Banatu prognatus, qui lingua melancholica metaphoras naturae adhibuit ad monstrandum desperationem, dolorem mundi, et internam hominum lacerationem.

Vita[recensere | fontem recensere]

Vindobonae et Bratislavae iurisprudentiae medicinaeque studuit. Ex anno 1821, poemata pepigit, praecipue ab Hölty et Klopstock motus. Mox animus eius intranquillus notus erat, qui fecit eum fugere velle ex ambientibus suffocantibus scriptorum Vindobonensium veluti Franciscus Grillparzer et Ferdinandus Raimund. Hereditate anno 1830 vendita, potuit omnino sese operibus scribendis dicare. Prima editio sub modesto titulo Gedichte prolata est anno 1832, cum anno 1831 familiaritatem contraxisset cum poetis Scholae Suebicae (Ludovicus Uhland, Gustavus Schwab, et alii). Quietem abhorrens inter annos 1832 et 1833 in Civitates Foederatas migravit. In Europam autem reversus, mirabatur de prosperis eventibus quoad dilectionem erga opera sua in lectoribus. Anno 1838 sequebatur volumen Neuere Gedichte. Proper amores infelices cum Sophia von Löwenthal, Lenau collapsus est, et physice et mente.

Mense Octobri anni 1844, apoplexiam cerebri passus est; vitam residuam in nosocomiis vecordibus institutis degit: anno eodem ad valetudinarium Regiae Winnendensis admissus est, et ab anno 1847 usque ad mortem in valetudinario cuiusdam Doctoris Gröngen, in Oberdöbling, hodie pars Vindobonae, permansit.

Honores[recensere | fontem recensere]

Praemium litterarium a Germanico Ministerio de rebus internis attribuitur quotannis. Eo honorantur poetae, quorum opera iuvent corroboratum amicitiam et reciprocum intellectum inter populos Europaeos occidentales et orientales

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Cum voluminibus poeticis Lenau praeterea opera epica maiora concinnavit, adoptans argumenta litterarum omnium gentium. Inter haec numerentur in fragmentis editum dramaticum opusculum Don Juan (1851), quod Ricardo Strauss serviebat ad melodrama eiusdem tituli (anno 1889). Insuper scripsit epicum-dramaticum poema Faust anno 1836, quod ex industria opusculum exemplare Ioannis Volgangi Goethii impugnaret. Mentionem facere ne obliviscamur hoc contextu etiam de libris Savonarola (1837) aut Die Albigenser (1842).

Fons[recensere | fontem recensere]

"Lenau, Nikolaus", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaus Lenau spectant.