Latinitas bona

Valetudinarium Regiae Winnendensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Klinikum Schloss Winnenden (Valetudinarium castelli Winnendensis) est valetudinarium morborum mentis curandis Badense-Virtembergense situm.

Valetudinarii nomina vetera Psychiatrisches Landeskrankenhaus Winnenden (valetudinarium terrenum psychiatricum), Krankenhaus für Psychiatrie und Neurologie Winnenden (valetudinarium psychiatriaeque neurologiae) et Zentrum für Psychiatrie Winnenden (centrum psychiatriae) fuerunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Contextus[recensere | fontem recensere]

In Virtembergia ab anno 1803 lex[1]non solum profanationem sacrae rei, id est venditionem rerum Ecclesiam, sed etiam usus pecuniae acceptae ad "officium divinum sicut instituta scholares et altera ad usum publicum", sanxit. Instituta delirantium igitur anno 1812 primum in Zwiefalten, loco pristini montasterii Zwifaltensis Ordinis Sancti Benedicti, deinde – anno 1832 – in Winnenthal cogitata sunt.

Valetudinarium regalis iuvandis Winnenthalis[recensere | fontem recensere]

Edictum praefecturae rerum internarum 9. Decembris anno 1833 videlicet mandatum valetudinarii iuvandis sic[2]:

"§ 27 Cura quam diligentissime humana aegrotorum suprema lex omnium valetudinarii magistratuumque officiciantium condito ... pie colendus dignitatem naturae hominis ... "

Valetudinarium die 1 Martii 1834 primo nomine Königliche Heilanstalt Winnenthal (valetudinarium regalis iuvandis Winnenthalis) aperta est et in Virtembergia igitur vetissimum his de valetudinariis est. Ante hunc diem, cum alio nomine Winnenthal, domus regia Ordinis Sanctae Mariae Teutonicorum erat.

Gulielmus Griesinger[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1840 Gulielmus Griesinger hoc[3] in valetudinario laboravit et anno 1845, ab 1843 in Tubinga, Liber de pathologia et therapia morborum mentis scripsit. Subtitulo libri "dargestellt von Dr. Wilhelm Griesinger, Privatdocenten der Medicin und klinischem Assistenzarzte in Tübingen, früherem Secundärarzte an der Irrenheilanstalt Winnenthal." est[4].

Clari aegroti[recensere | fontem recensere]

Structura hodierna[recensere | fontem recensere]

Valetudinarium Regiae Winnendensis est negotium Gregis ZfP (centrorum psychiatriae) Badensis-Virtembergensis regionibus suae responsalitatis quinque in tribus urbibus Winnenden enim et Gamundia et Ellwanga operantur:

  • Valetudinarium psychiatriae occidentale
  • Valetudinarium psychiatriae orientale
  • Valetudinarium psychiatriae senectutis
  • Valetudinarium dependentiarum
  • Veletudinarium medicinae psychosomaticae

Res visendae[recensere | fontem recensere]

Circa valetudinarium res visendae sunt:

Epitaphium canis Winnendensis[recensere | fontem recensere]

Fronte dextra domus regiae Mopsdenkmal, epitaphium canis Winnendensis ("Mops[5] von Winnenden") videri potest. Canis lapideus de cane ducis Carolus Alexander admonet. Anno 1717 Carolus comes stabuli Domus Habsburgensis in bello Imperii Ottomanici contra Domum Habsburgensem copias militares illarum in pugnam duxit. Prope Belogradum Carolus et canis eius seiuncti sunt, deinde canis rursus domum regiam Winnendensem cucurrit. Post portem eius gaudii gratiaeque causa epitaphium constituit[6].

Viridarium domus regiae[recensere | fontem recensere]

Visitator per fornicem in viridarium post domum regiam patefaciens pervenit. Ibi pluribus arboribus vetissimis (per exemplum quercus robur) obviam venitur.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Griesinger, G (1845): Pathologie und Therapie der psychischen Krankheiten, für Ärzte und Studierende. Krabbe, Stuttgart. (De Pathologia et therapia morborum mentis, pro medicis alumnisque) (Textus interretialis apud Deutsches Textarchiv) (Theodisce)
  • Shorter, E (1997): A History of Psychiatry: From the Era of the Asylum to the Age of Prozac. John Wiley & Sons, Inc., New York. (De historia psychiatriae) ISBN 978-0-471-24531-5 (Anglice)
  • Stadt Winnenden, ZfP Winnenden (Edit.) (2009): 175 Jahre Heilanstalt Winnenden (175 annos), Verlag Regionalkultur, Ubstadt-Weiher 2009, ISBN 978-3-89735-547-7 (Theodisce)

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De historia Valetudinarii Zwifildensis (Theodisce)
  2. ZfP Winnenden (2013): Klinikum Schloß Winnenden - 1834 - heute. Von der Königlichen Heilanstalt Winnenthal zum Fachkrankenhaus für Psychiatrie, (Ab anno 1834 adhuc. A Valetudinario regali iuvandis Winnenthalensi usque ad valetudinarium qualificatum psychiatriae) (Theodisce)
  3. Shorter, E (1997): A History of Psychiatry: From the Era of the Asylum to the Age of Prozac, pag. 74. (De historia psychiatriae) (Anglice)
  4. http://www.deutschestextarchiv.de/book/view/griesinger_psychische_1845?p=7
  5. "Carlinus (?)", Italice: carlino, Anglice: pug
  6. Libellus "Der Mops von Winnenden", Valetudinarium Regiae Winnendensis, L1 200

Nexus externi[recensere | fontem recensere]