Roman numeral 10000 CC DD.svg

Naqada III

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula cosmetica Narmerana, signum refectionis Aegypti superioris et inferioris habita. Summa parte, imago Bat deae; media parte, bini serpopardi interplicati.

Naqada III est ultimus culturae Naqada praehistoriae Aegyptiae antiquae status, qui a 3200 ad 3000 a.C.n. fere fiebat.[1] Hoc aevo, ratio formationis civitatis, quae tempore Naqada II orta erat, videri coepit, regibus nominatis politias potentes regentibus. Naqada III saepe domus zerum atque aevum protodynasticum appellatur,[2] ad potestatem regum monstrandam qui civitates auctoritate graves regebant, quamquam, re vera, hi reges non partes ullius domus erant, sed ut videtur non cognati erant, fortasse etiam inter se certantes. Hoc aevo, nomina horum regum per serekh in variis superficiebus, inter quas fictile et sepulcra, inscripta sunt.

Vas aviforme, aevo praedynastico exeunte.
Tabula cosmetica temporis Naqada III. Museum Lupariense.

Aevo protodynastico in Aegypto antiqua erat continua coniunctionis politicae ratio, quae in summam civitatem formatam venit ad primum aevum dynasticum incipiendum. Praeterea, hoc tempore lingua Aegyptia litteris hieroglyphicis scribi coepit. Multa indicia archaeologica vicorum Aegyptiorum in Chanaan meridiano aevo protodynastico exstant, quae coloniae vel entrepôts commercii fuisse habentur.

Formatio civitatis hoc aevo coepit et fortasse antea. Variae parvae civitates urbanae in ripis Nili ortae sunt. Bella per saecula iterata Aegyptum superiorem in tres civitates maiores redegit: Thinis, Naqada, Nekhen. Naqada, inter Thinen et Nekhen situm, fuit primum quod cecidit. Thinis tum Aegypto inferiori potitum est. Coniunctio Nekhen et Thinis incerta est, sed hae civitates cum bona pace fortasse confusae sunt, familia regali Thinita omnem Aegyptum regente. Reges Thiniti in sepulcreto prope Abydos in Umm el-Qa'ab sepeliebantur.

Constat inter Aegyptologos quidam Narmer fuisse ambo ultimus huius aevi rex rexque domus primae primus. Qui in regionibus Aegypti superioris fortasse antecessus est a quibusdam Crocodylina, Iry-Hor, Ka, et fortasse a Scorpionibus regibus dictis, quorum nomen fortasse attingit, vel repercutit, nomen Serket deae, praecipuam aliarum deitatum et rectorum tutricem pristinam.[3]

Naqada III per omnem Aegyptum extentum est, nonnullisque rebus primis notabilibus innotuit, inter quae:

Et adeo re secunda notabile:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Shaw 2000: 479.
  2. Shaw 2000: 479.
  3. Shaw 2000: 71.
  4. Meza 2007.
  5. Robinson 2012.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anđelković, Branislav. 2002. Southern Canaan as an Egyptian Protodynastic Colony. Cahiers Caribéens d’Égyptologie 3/4 (Dix ans de hiéroglyphes au campus): 75–92.
  • Barca, Natale. Prima delle piramidi. Ananke. ISBN 9788873253594.
  • Barca, Natale. Sovrani predinastici egizi. Ananke. ISBN 8873251331.
  • Bard, Katherine A. 2000. The Emergence of the Egyptian State. In The Oxford History of Ancient Egypt, ed. Ian Shaw, 61–88. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0198150342.
  • Meza, A. I. 2007. Neolithic Boats: Ancient Egypt and the Maltese Islands. A Minoan Connection. Actes Du Neuvième Congrès International Des Égyptologues, ed. J-C. Goyon et C. Cardin, 1287.
  • Midant-Reynes, Béatrix. 2000. The Prehistory of Egypt: From the First Egyptians to the First Pharaohs. Oxoniae et Malden: Blackwell. ISBN 0631201696.
  • Robinson, D. 2012. Retractatio: Anderson, A., et al. 2010. The Global Origins and Development of Seafaring, International Journal of Nautical Archaeology 41(1): 206–208. doi:10.1111/j.1095-9270.2011.00333_2.x.
  • Shaw, Ian, ed. 2000. The Oxford History of Ancient Egypt. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198150342.
  • Wilkinson, Toby Alexander Howard. 2001. Early Dynastic Egypt. Ed. 2a. Londinii: Routledge. ISBN 0415186331.
  • Wright, Mary. 1985. Contacts Between Egypt and Syro-Palestine during the Protodynastic Period. Biblical Archaeologist 48 (4): 240–253.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Naqada III spectant.