Latinitas bona

Monasterium Pantocratoris (Constantinopolis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Romanus I with Christopher, solidus.jpg
Monasterium Christi Pantocratoris
Constantinopolis
Regio urbana: Regio XI
Genus aedificii: Monasterium
Confectum seu sacratum: c. 1124
Patronus: Irena imperatrix
Architectus: nescitur
Purple pog.svg
Despectus in antiquum monasterium. A sinistra parte imaginis videntur (1) ecclesia Pantocratoris, (2) cappella imperialis, (3) ecclesia Theotoci
Apsis cappellae imperialis

Monasterium Christi Pantocratoris (Graece Μονὴ Χριστοῦ τοῦ Παντοκράτορος; hodie Turcice Molla Zeyrek Camii seu Zeyrek Kilise Camii), fuit monasterium in partibus septentrionalibus Constantinopolis situm, ab Irena imperatrice inter annos 1118 et 1124 conditum; cui mox anno fere 1126 viduus Ioannes II imperator ecclesiam addidit, Mariae Theotoco Eleüsae dicatam; insuper ante annum 1136 cappellam sepulchris imperialibus destinatam, Michaele archangelo dicatam. Iuxta monasterium constitua sunt nosocomium et gerontocomium. Typicon Pantocratoris, quo imperator Ioannes II regulas monasterii et nosocomii constituit, mense Octobri 1136 scriptum est.

In hoc monasterio incarcerati sunt Isaacius Comnenus, conditorum filius, anno 1143 iussu fratris Manuelis, et Stephanus, filius regis Stephani Uros II Serbiae ipseque rex futurus, annis 1313-1320 iussu Andronici II. Sepulti sunt in cappella Michaeli archangelo dicata e familia Comnenorum Ioannes II (mortuus 1143) et Irene (mortua 1134) conditores, Bertha de Sulzbach imperatoris Manuelis prima uxor (mortua c. 1160), imperator Manuel ipse (mortuus 1180). Ibidem sepulti sunt e familia Palaeologorum Manuel II (mortuus 1425) et Ioannes VIII Palaeologus (mortuus 1448) imperatores Byzantini paenultimi.

Monasterium cum hospitiis suis ruinosum iacet, sed servatur etiam hodie basilicarum trium coniunctio; haec post ecclesiam Sanctae Sapientiae secunda quod ad magnitudinem pertinet inter omnes aedificia Christiana urbis Constantinopoleos aestimatur, architecturamque Byzantinam aevi Comnenorum satis ostendit. Cappella imperialis hodie in meschitam Islamicam converta est.

Index superiorum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carolus Du Cange, Historia Byzantina duplici commentario illustrata (Lutetiae, 1680) Textus vol. 2 pars 2 pp. 80-81
  • P. Gautier, "Le typikon du Christ sauveur Pantokrator" in Revue des études Byzantines vol. 32 (1974) pp. 1-145
  • Robert Jordan, transl., "Pantokrator: Typikon of Emperor John II Komnenos for the Monastery of Christ Pantokrator in Constantinople" in John Thomas, Angela Constantinides Hero, edd., Byzantine Monastic Foundation Documents (Vasingtoniae: Dumbarton Oaks, 2000. 5 voll. ISBN 9780884022893) no. 28 pp. 725-781
  • Paul Magdalino et al., "Istanbul, III. Buildings, 2. Christ Pantokrator Monastery" in Grove Art Online (Situs venalis)
  • George P. Majeska, Russian Travellers to Constantinople in the Fourteenth and Fifteenth Centuries (Vasingtoniae: Dumbarton Oaks, 1984. ISBN 0884021017) no. 28 pp. 289-295
  • Alexander van Millingen et al., Byzantine Churches in Constantinople: their history and architecture (Londinii: Macmillan, 1912) Gutenberg archive.org cap. 15 pp. 219-242: "The Church of S. Saviour Pantokrator, Zeïrek Kilissi Jamissi"
  • Moravcsik Gyula, Szent László Leánya és a Bizánci pantokratormonostor. Budapestini, 1923
  • Robert Ousterhout, "The Pantokrator Monastery and Architectural Interchanges in the Thirteenth Century" in Gherardo Ortalli, Giorgio Ravegnani, Peter Schreiner, edd. Quarta Crociata (Venetiis, 2006) vol. 2 pp. 749-770

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Pantocratoris (Constantinopolis) spectant.

Muri et portae : Murus Severanus  · Murus Constantinianus  · Murus Theodosianus  · Porta Aurea antiqua  · Porta Aurea  · Cercoporta  · Porta Charsii  · Porta Blachernalis  • Porta Sancti Romani
Fora et plateae : Amastrianum  · Augustaeum (Constantinopolis)  · Forum Arcadii  · Forum Bovis  · Forum Constantini  · Forum Tauri  · Media Via  · Philadelphium  · Porticus Longus  · Strategium
Portus :  · Portus Eleutherii  · Portus Iuliani  · Contoscalium  · Neorium  · Portus Prosphorion
Palatium Magnum: Chalce  · Chrysotriclinium  · Daphne  · Decaenneaccubita  · Hippodromus Obtectus  · Lusorium  · Magnaura
Domus : Bucoleon  · Domus Antiochi  · Palatium Blachernarum  · Domus Hormisdae  · Domus Lausi  · Mangana  · Palatium Porphyrogeniti  · Domus Placidiae  · Turris Anemae
Ecclesiae et monasteria : Aedes Sancti Andreae  · Templum Sanctorum Apostolorum  · Aedes Sancti Salvatoris in Chora  · Aedes Christi Chalcitae  · Monasterium Christi Euergetae  · Monasterium Christi Pantepopti  · Monasterium Pantocratoris  · Aedes Sancti Dominici  · Aedes Sanctae Euphemiae in Hippodromo  · Aedes Gastria  · Monasterium Sancti Georgii in Manganis  · Ecclesia Sanctae Irenes Antiqua  · Aedes Ioannis Baptistae in Trullo  · Aedes Sancti Nicolai Caffariotarum  · Ecclesia Sanctae Mariae Blachernarum  · Aedes Sanctae Mariae ad Cisternam  · Aedes Sanctae Mariae Eleüsae  · Aedes Deiparae Hodegetriae  · Aedes Sanctae Mariae Cyriotissae  · Aedes Sanctae Mariae Libis  · Aedes Omnium Sanctorum  · Monasterium Sanctae Mariae Pammacaristae  · Monasterium Sanctae Mariae Peribleptae  · Aedes Sanctae Mariae Phari  · Aedes Sanctae Mariae ad Fontem  · Monasterium Myrelaei  · Aedes Sancti Michaelis in Palatio nova  · Aedes Sancti Pauli  · Aedes Sancti Polyeucti  · Templum Sanctae Theclae in Palatio Blacherniano  · Templum Sancti Theodori Tironis  · Aedes Sanctae Euphemiae in Petrio  · Aedes Sanctorum Sergii et Bacchi  · Aedes Sanctae Sophiae  · Monasterium Ioannis Baptistae Studianum
Columnae et statuae : Columna Arcadii  · Columna Constantini  · Obeliscus Constantini  · Columna Gothorum  · Columna Iustiniani  · Columna Marciani  · Equi Sancti Marci  · Milium  · Columna Serpentina  · Columna Theodosii  · Obeliscus Theodosii  · Quattuor Tetrarchae
Aedificia varia : Cisterna Basilicae  · Thermae Zeuxippi  · Cisterna Aetii  · Cisterna Aspari  · Cisterna Mociana  · Cisterna Philoxeni  · Hippodromus  · Bibliotheca Imperatorum  · Praetorium  · Cisterna Theodosiana  · Aqueductus Valentis
Regiones et vici :  · Blachernae  · Hormisdae  · Phanarium  · Sycae
Regiones Theodosianae : I  · II  · III  · IV  · V  · VI  · VII  · VIII  · IX  · X  · XI  · XII  · XIII  · XIV

Tabula Constantinopolis mediaevalis
Byzantine Constantinople-en.png