Porta Aurea antiqua
Regio urbana: | Regio II (Constantinopolis) |
---|---|
Genus aedificii: | Porta urbana |
Confectum seu sacratum: | c. 330 |
Patronus: | Constantinus I |
Architectus: | nescitur |
Porta Aurea, a Codino Porta antiqua nuncupata, fuit porta saeculo IV in moenibus Constantinianis urbis Constantinopolis facta per quam via Egnatia in urbem intravit. Saeculo V medio, muris longioribus a Theodosio II exstructis, nova Porta Aurea (quae usque hodie supervixit) in regione urbana Psamathia aedificata est. Portae Aureae antiquae nihil temporibus nostris videtur.
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Notitia urbis Constantinopolitanae
- Georgius Codinus, Excerpta de antiquitatibus Constantinopolitanis p. 122 Bekkerus
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Carolus Du Cange, Historia Byzantina duplici commentario illustrata (Lutetiae, 1680) Textus vol. 2 pars 1 p. 54
- Cyril Mango, "The Triumphal Way of Constantinople and the Golden Gate" in Dumbarton Oaks Papers vol. 54 (2000) p. 173 ff.
