Jump to content

Michael Tarchaniota Marullus

E Vicipaedia
Michael Marullus, poeta Latinus, ab Alexandro Botticelli depictus.

Michael Tarchaniota Marullus (1458; 10 Aprilis 1500) fuit exsul Graecus, aetate litterarum renatarum vir doctus,[1] humanista, bellator, et poeta, qui Latine cecinit.

Iuventus Marulli parum nota est et variae narrationes de natū eius inveniuntur. Nam dicitur vel in Constantinopoli natus esse,[2] vel in despotatu Moreae prope locum antiquae Spartae natus esse.[3] Filius nobilium Constantinopolitanorum, Manilii Marulli Euphrosynaeque Tarchaniotae, qui Constantinopoli a Turcis capta se refugium Ragusae petere praeparabant, qua in urbe Marullus puer decem annos habitabat, sed anno 1463, cum Ragusa a Turcis pressa esset, cum matre ad Leucadiam et inde in Italiam transivit. Carola Kidwell, mulier erudita, credit fide carminum ipsius documentorumque variorum, Marullum eo tempore Neapoli habitavisse; anno autem 1471, necessitate pulsum, ut militem mercenarium in exercitu Vladislai Draculae, principis Valachiae, inscriptum esse, et postea sub principe Stephano Magno stipendia meruisse et usque ad paeninsulam Crimeam penetravisse.

Marullus anno 1476, Neapolim reversus, Ioviani Pontani discipulus factus est,[4] et de amasia quadam "Neaera" cantavit; haec carmina Petrus de Ronsard, poeta Francicus, imitatus est. Marullus Romae anno 1485, Florentiae anno 1490 habitabat, ubi eius opera late lecta sunt ut is plurimos patrones, inter quos Medici fuerunt, adipisceretur; ibi formosam Alexandram Scalam,filia Bartolomeo Scalārum,[5] cantavit, quam anno 1497 uxorem duxit. Amicus fuit Ioannis Pici Mirandulae, sed inimicus poetae Angeli Politiani, quippe qui olim cum Alexandra Scala ipse commercium epistolare Graecum habuisset. Quoque amicus Raffaello Maffei fuit, qui brevi ante eo morte in 10 Aprilis, anno 1500 occessit. Mortuus est non longe a Volaterris in flumine Caecina demersus.[6]

  • Epigrammata
  • Hymni Naturales: Hymnarium de deīs Olympiarum
  • Neniae
  • De Principum institutione (fragmentum operis deperditi)
  • Marullus item praecellens scholaris Lucretium fuit et complōs optimōs emenationes postumus adstruxit.[7]

Editiones et versiones

[recensere | fontem recensere]

Alexander Perosa anno 1951 primum vugatum compendium operum Marulli fecit.

Hymni Naturales Marulli Theodisce Otto Schönberger (Herbipoli, 1996-1997), Francogallice Iacobus Chomarat (Genavae, 1995), Italicee Donatella Copini (Florence, 1995) verterunt.[8] Carolus Fontazzi primus opera Marulli Anglice vertit (editio Universitatis Harvardianae 2012).

  1. Hole, Charles (1866), A Brief Biographical Dictionary (Hurd and Houghton, 271.
  2. Revard, Stella Purce (2001). Pindar and the Renaissance hymn-ode, 1450-1700. Arizona Center for Medieval and Renaissance Studies. p. 147. ISBN 0-86698-263-9.
  3. Williams, Jonathan; Cheesman, Clive (2004). Classical love poetry. J. Paul Getty Museum. p. 91. ISBN 0-89236-786-5.
  4. Ludovicus Ariostus, Orlando furioso 37.8.
  5. Robin, Diana Maury; Larsen, Anne R.; Levin, Carole (2007). Encyclopedia of women in the Renaissance: Italy, France, and England. ABC-CLIO. pp. 332–333. ISBN 978-1-85109-772-2.
  6. Valeriano, Pierio; Gaisser, Julia Haig (1999). Pierio Valeriano on the ill fortune of learned men: a Renaissance humanist and his world. University of Michigan Press. p. 306. ISBN 0-472-11055-1.
  7. Rahe, Paul (2007). "In the Shadow of Lucretius: the Epicurean Foundations of Machiavelli's Political Thought". History of Political Thought. 28 (1): 42.
  8. Steiner-Weber, Astrid; Römer, Franz (22 March 2018). Acta Conventus Neo-Latini Vindobonensis. BRILL. p. 559. ISBN 9789004361553.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Croce, Benedictus. 1938. Michele Marullo Tarcaniota: le elegie per la patria perduta ed altri suoi carmi. Bari.
  • Kidwell, Carol. 1989. Marullus: soldier poet of the Renaissance. Londinii. ISBN 0715625101.
  • Perosa, Alessandro, ed. 1951. Michaelis Marulli carmina. Turici.
  • Sathas, C. M. 1888. Documents inédits relatifs a l'histoire de la Grèce au moyen âge. Vol. 7.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • • Teuchos