Metalla alcalica
Metalla alcalica sunt elementa ex primo systematis periodici grege quae configurationem electronicam ns1 praebent. Haec metalla sunt mollia, candida aut argentea et parva densitate. Vix pura in natura rerum reperiuntur quia celerrime oxidantur. Eorum atomi plerumque in compositis ionicis inveniuntur aut in solutionibus ubi cationta fiunt.
Nomen alcalica ex lingua Arabica al khali deducitur. Ergo verbum alcalicum et verba deducta cum k scribi possunt.
Metalla alcalica sunt:
Metalla alcalica sunt omnes elementa chimica quae solum unum chemicum vinculum formant cum alteris atomis. Qua re eorum formula oxidi est M2O et chloridi est MCl (et similiter fluoridi, bromidi, iodidi), ubi M quilibet metallum alcalicum est.
Quia electron singulus in extremo orbe facile ex atomo avellitur, metalla alcalica cationta facile formant. Sic ex atomo natrii Na+ ion nascitur, ex lithii Li+ etc.
Tota in metallicae formam? possunt se dissolvere in ammoniam liquidam [1] et hoc magis quam quodvis alterum metallum.
Metalla alcalica in igne diversos colores ad flammam conferunt. Natrium lucem luteam emittet, rubidium rubram, etc. Id est quia electron ultimae sphaerae electronicae facile energiam ex igne capit et deinde per lucem emittit.
Si metallum alcalicum in aquam transferetur, reactionem exothermam performat hydroxidi iontes (OH-) et hydrogenium moleculare (H2) quasi gas ex aquosa solutione elicit:
- 2 Na + 2 H2O ⇒ 2 Na+ + 2 OH- + H2
Ionta hydroxidica aqua alcalica facent?.
Metalla alcalica sales formant, quia ionta se ordinant sic. Sunt per exemplum:
- Natrii chloridum, NaCl, quod est sal communis. Consistet in Na+ et Cl-
- Natrii sulphas, Na2SO4, qui est sal glauberi (2 Na+ et SO4--)
- Kalii chloridum, KCl, quod adiuvat incrementum herbarum (K+ et Cl-).
- Kalii chloras, KClO3, (K+ et ClO3-)
- Kalii phosphas, K3PO4, (3 K+ et PO4---)
- Lithii perchloras, LiClO4, (Li+ et ClO4-)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hans-Dieter Jakubke, Ruth Karcher (Hrsg.): Lexikon der Chemie, Spektrum Akademischer Verlag, Heidelberg, 2001.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dye, James L. 2015. "The alkali metals: 200 years of surprises". "Phil. Trans. R. Soc. A."
