Marcus Cornelius Cethegus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Cornelius Cethegus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 160 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 171 a.C.n. legatus ad Gaium Cassium C.f. Longinum missus est, qui contra consilia senatus bellum in Illyrico gessit. Anno 169 triumvir coloniae deducendae erat, ut Aquileia colonia novis incolis augeretur. Cum anno 160 a.C.n. una cum Lucio Anicio Gallo consulatum gessit, e Paludibus Pontinis ager novus partus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLIII, 1,17


Antecessores:
Marcus Valerius Messalla et Gaius Fannius Strabo
Consul
160 a.C.n.
cum
Lucio Anicio Gallo
Successores:
Gnaeus Cornelius Dolabella et Marcus Fulvius Nobilior