Jump to content

Lucius Anicius Gallus

E Vicipaedia

Lucius Anicius Gallus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 154 a.C.n.) fuit rerum politicarum militariumque peritus Romanus saeculo II a.C.n. ineunte, novus homo, qui de rege Genthio triumphavit, annoque 160 consulatum gessit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Praetor peregrinus anno 168 creatus in Bello Macedonico tertio in Illyria contra regem Genthium pugnavit, regis Persei socium; intra 30 dies regem Scodrae obsessum debellavit qui sese in praetoris potestatem dedit[1]. Qua de re Titus Livius acutissime scripsit: hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romae auditum est[2]. Anno insequenti iussu Senatus quinquevir de Epiro et Illyrico iudicavit[3]. Triumphus eius paullo post illum ab L. Aemilio Paullo actum anno 166 a.C.n. ineunte Quirinalibus celebratum est[4]. Anno 160 una cum Marco Cornelio Cethego consul erat. Anno 154 a.C.n. decemvir meruit ad res inter Prusiam II et Attalum II ordinandas[5].

Annus consulatus L. Anicii Galli famosus apud posteriores erat ob vinum Anicianum excellens hoc anno natum.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XLIV 31,4-10
  2. 44.32.4. Confer Eutropium 4.3: ante cognitum est Gentium victum quam coeptum bellum nuntiaretur.
  3. Titus Livius, op.cit. XLV 16,2
  4. CIL 9, 5564. Titus Livius XLV.43. Velleius Paterculus 1.9. Polybius 30.22. Appianus Illyrica 9. Eutropius 4.8.
  5. Polybius, Historiae XXXIII 7,1-4; 12,1-13,4


Antecessores:
Marcus Valerius Messalla et Gaius Fannius Strabo
Consul
160 a.C.n.
cum
Marco Cornelio Cethego
Successores:
Gnaeus Cornelius Dolabella et Marcus Fulvius Nobilior