Malmogia

E Vicipaedia
(Redirectum de Malmöhus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in Malmogiam

Malmogia[1][2] (Suecice Malmö) est urbs et municipium in Scania in comitatu Sueciae situm. Quae est urbs tertia a maxima Sueciae numero incolarum (280 415 anno 2010), post Holmiam et Gothoburgum. Malmogia etiam pars Regionis Oresundae est. Incolae Malmogiae multas culturas sustinent, multisque sermonibus loquuntur. Linguae maxime adhibitae, praeter linguam Suecicam, sunt Arabica, Persica, et aliquae linguae Slavicae, sicut Polonica et Bosnica. Etiam multae dialecti Suecicae Malmogiae adhibentur, sed prima est dialectus Scanica.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen Malmogia unde nomen mediaevale Suecicum Malmöghae (hodie Malmö), quod duo vocabula consistit; malm, "harena", et högar, plurale hög, "cumulus", enim "cumuli harenarii". Situs primigenius urbis in praesenti loco emptionis Triangeln, "triangulum", erat et a Oresundae freto separatus est per locum quem colles, harena et lacus consistebat. Nomen hodiernum Suecicum est Malmö, quod etiam in aliis locis Sueciae eiusdem significationis invenitur. Ipsum malm in nonnullis nominibus Suecicis populi et locorum etiam invenitur. Malm cum mala, "molare", etiam cognatum est.

Partes urbanae Malmogiae[recensere | fontem recensere]

Regiones urbanae maiories Malmogiae.

A die 1 Iulii 2013, Malmogia in quinque regionibus urbanis maioribus (Suecice stadsområde sg., stadsområden pl.) divisa est, et in his decem regionibus urbanis minoribus (stadsdel sg., stadsdelar pl.), et in his in centum triginta quinque vicis (delområde sg., delområden pl.).

  • Innerstaden ("urbs interior") regiones minores Södra Innerstaden ("urbs interior australis") et Västra Innerstaden ("urbs interior occidentalis") continet.
    • Södra Innerstaden e 11 vicis constituitur: Allmänna sjukhuset, Annelund, Flensburg, Lönngården, Möllevången, Norra Sofielund, Sofielunds industriområde, Södervärn, Södra Sofielund, Västra Sorgenfri et Östra Sorgenfri
    • Västra Innerstaden e 14 vicis constituitur: Dammfri, Fridhem, Fågelbacken, Hästhagen, Kronborg, Kronprinsen, Mellanheden, Pildammsparken, Ribersborg, Ribersborgsstranden, Rönneholm, Solbacken, Teatern et Västervång
  • Söder ("meridies") regiones minores Fosie et Oxie continet
    • Fosie e 17 vicis constituitur: Almhög, Almvik, Augustenborg, Eriksfält, Fosieby, Fosieby industriområde, Fredriksberg, Gullvik, Gullviksborg, Heleneholm, Hermodsdal, Hindby, Kastanjegården, Lindängen, Nydala, Västra Söderkulla et Östra Söderkulla
    • Oxie e 8 vicis constituitur: Glostorp, Kristineberg, Kungshög, Käglinge, Lockarp, Oxie kyrkby, Oxievång et Toarp
  • Väster ("occidens") regiones minores Hyllie et Limhamn-Bunkeflo continet
    • Hyllie e 14 vicis constituitur: Bellevuegården, Borgmästaregården, Gröndal, Holma, Hyllievång, Kroksbäck, Kroksbäcksparken, Kulladal, Lindeborg, Lorensborg, Stadionområdet, Svågertorp, Södertorp et Ärtholmen
    • Limhamn-Bunkeflo e 19 vicis constituitur: Annetorp, Bellevue, Bunkeflostrand, Djupadal, Elinelund, Gamla Limhamn, Hyllieby, Kalkbrottet, Klagshamn, Limhamns hamnområde, Naffentorp, Nya Bellevue, Rosenvång, Sibbarp, Skumparp, Tygelsjö by, Tygelsjö vång, Vintrie et Västra Klagstorp
  • Öster ("oriens") regiones minores Husie et Rosengård ("rosetum") continet
    • Husie e 14 vicis constituitur: Almgården, Elisedal, Fortuna Hemgården, Höja, Jägersro, Jägersro villastad, Kvarnby, Riseberga, Stenkällan, Södra Sallerup, Toftanäs, Videdal, Virentofta et Östra Skrävlinge
    • Rosengård e 10 vicis constituitur: Apelgården, Emilstorp, Herrgården, Kryddgården, Persborg, Rosengård centrum, Törnrosen, Västra Kattarp, Örtagården et Östra Kyrkogården
  • Norr ("septentrio") regiones minores duas continet, scilicet:
    • Centrum e 22 vicis constituitur: Davidshall, Ellstorp, Frihamnen, Gamla staden, Inre hamnen, Katrinelund, Lugnet, Malmöhus, Mellersta hamnen, Norra hamnen, Norra Sorgenfri, Oljehamnen, Östervärn, Östra hamnen, Rådmansvången, Rörsjöstaden, Slussen, Sorgenfri industriområde, Spillepengen, Värnhem, Västra hamnen et Västra Sorgenfri
    • Kirseberg e 9 vicis constituitur: Bulltofta, Håkanstorp, Johanneslust, Kirsebergsstaden, Rostorp, Sege industriområde, Segemölla, Segevång et Valdemarsro

Geographia[recensere | fontem recensere]

Plerumque terra in regione Scania, ubi Malmogia locatur, aequa est et montes vix habet. Etiam terra ubi natio Dania est, transmarinus a Malmogia, idem videt. Malmogia se ipsa nullos montes habet, sed apud Oresundae fretum sita est.

Aedificia[recensere | fontem recensere]

Despectus in Malmogiam ex aere.
Despectus in Malmogiam ubi nonnulla aedificia nota videri possunt.
Emporia, media emptionis maxima Scandinaviae.
Thyrsus Vertens, aedificium altissimum Scandinaviae.
Castellum Malmogiense, castellum mediaevale et solum in urbe.
Bibliotheca Urbana Malmogiensis, quae est maxima in urbe.
Arena Malmogiensis, aedificium artis athleticae et eventuum gravium.
Casino Cosmopol in hieme.

Malmogia ut urbs Europaea communis videat. Plerumque aedificia, praeter multas domus, vetustiorum architecturarum sunt, sicut architectura novae Renascentiae et barocus. Aliqua aedificia mediaevalia etiam sunt quae quoque variis rebus adhibentur, sicut taberna et popina. Etiam castellum mediaevale est et solum in urbe; Castellum Malmogiense. At in nuperrimo tempore urbs novata est. Vicus Västra hamnen est exemplum bonum loci moderni, ubi aedificium altissimum Malmogiae Thyrsus Vertens etiam est. Emporia nupera constructa, media emptionis maxima Scandinaviae, est aliud.

Unus tabernarum IKEA maximarum orbe terrarum etiam est Malmogiae.

Caeliscalpia[recensere | fontem recensere]

Castelli[recensere | fontem recensere]

Deversoria[recensere | fontem recensere]

Institutiones publicae[recensere | fontem recensere]

Bibliothecae[recensere | fontem recensere]

Gymnasia[recensere | fontem recensere]

Instituta academica popularia[recensere | fontem recensere]

Scholae obligatoriae[recensere | fontem recensere]

Transitus[recensere | fontem recensere]

Commeatus laophoriorum

Vectura laophorii est modus usitatissimus in Malmogia vehi. Malmogia habet genera duo laophoriorum; laophorium urbanum, quod in urbe modo gubernat atque laophorium regionis, quod in Malmogia et ad alias urbes in Scania gubernat.

In temporibus veteribus, Malmogia ambos currum tramviarium et laophorium adhibebat. Currus tramviarii anno 1973 occludebantur, sed propositum anno 2021 ei reinducere est.


Commeatus navium


Ferrivia

Vecturae traminum in Malmogia nec magnae nec solitissimae sunt ut vecturae laophoriorum. Urbs solas aliquas stationes ferriviarias habet, sed tres positae sunt in locis saepissime visitatis: Statio Media Malmogiensis, Statio Ferriviaria Triangeln, et Statio Ferriviaria Hyllie. Ferrivia inter has tres stationes ferriviarias ambo sub et super gradus telluster it et porro ducit ad e.g. Hafniam Daniae per Pontem Oresundianum sive ad propinquas aut remotas urbes Sueciae.

Vecturae traminum inter Malmogiam et Hafniam per Pontem Oresundianum, res habitationis propinquissimae apud eum, modo 20 sive 30 minuta durat, quod facit nonnullus populus in Malmogia in Hafnia operatur et vice versa. Problemata linguae etiam non tam magna sunt ubi ambo lingua Suecica et Danica cognatae sunt.


Volatus

Malmogia aëroportus non habet, sed unus in urbe Svedala iacit, quo apud eam est; Aëroportus Malmogiensis. Ante eum constrigebatur, Malmogia aëroportus habebat, e.g. Aëroportum Bulltofta, quem hodie solae aliquae partes in causa culturae remanent. Hic aëroportus maxima Malmogiae inter annos 1923-1972 erat.

Ca 20 minuta cum vectura traminis super Pons Oresundianus, Aëroportus Hafniensis in Hafnia Daniae est, qui incolae Malmogienses etiam maxime adhibentur.

Eventus graves[recensere | fontem recensere]

Festum Publicum Malmogiense[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Festum Publicum Malmogiense

Omni aestate ab anno 1985, Malmogia habet Festum Publicum Malmogiense, sive Suecice Malmöfestivalen. Festum publicum multas popinas et tabernas habet quas operantur in domibus ligneas rubris parvis et tentoriis albis magnis apud vias in parte saepe visitata urbis positos. Festum publicum etiam diversas actiones oblectationis habet, e.g. rotacula. Musici etiam agunt. Ad musicos notos et egressus graves, scaena magna in Foro Magno semper construitur ante festum publicum incipit.

Viridarii[recensere | fontem recensere]

Quindecim viridarii Malmogiae sunt:

Canales[recensere | fontem recensere]

Malmogia habet canales circum pars veterrima sua, omnes inter se conexi. Tres ad Oresundae fretum apud Västra hamnen fluunt. Canales pertransire, Malmogia multos pontes habet. Aliquando populus vehicula marina, ut caudicam et birotam aquariam, in his canalibus navigat. Malmogia etiam visionem periegesis per lintrum in canalibus suis habet, cum eventu apud Stationem Centralem Malmogiensem. Lintri conduci quoque possunt.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Nati

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 706.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Malmö", Norway, Sweden, and Denmark (8 ed.), Leipsic: Karl Baedeker, 1903. 
  • Malmö ex Nordisk familjebok, 1912.
  • Malmö stads historia del 1-8, Malmö 1971-94.
  • Malmöguiden, Lunda, 2007. ISBN 978-91-976871-0-2.
  • Rosborn, Sven, Malmö. Den medeltida staden och dess omland. Gothenburgum, 1984.
  • Tykesson, Tyke & Magnusson Staaf Björn, Arkitekterna som formade Malmö. Holmia, 1996.
  • Tykesson, Tyke [red] etc, Guide till Malmös arkitektur. Holmia, 2001.
  • Tykesson, Tyke [red], Malmös kartor. Lunda, 2003.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Malmogiam spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Malmogiam in Victionario.