Jump to content

Currus electricus

E Vicipaedia
(Redirectum de Currus tramviarius)
Currus electricus PESA 120N Varsoviae

Currus electricus[1] seu transviarius[2][3] vel tramviarius,[4] a similitudine traminis vectorii dictus, est vehiculum quod in ferrivia gubernatur, homines inter regiones urbanas transportans. Singuli currus electrici saepemodo lineae vulgo appellantur; scilicet linea 1, 2, 3 ceteraeque lineae.

Olim erant et nonnumquam hodie sunt omnes currus electrici unius civitatis uno colore picti; Monaci exempli gratia caeruleo colore, Stuttgarti flavo, Turici viridi, Vindobonae rubro.

  1. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 669, s.v. streetcar; etiam p. 685, s.v. trolley.
  2. Cf. versionem Latinam vocabuli Italici elettricità apud Bacci, Antonium (1949). Lexicon eorum vocabulorum quae difficilius Latine redduntur [PDF]. Bacci: Varia latinitatis scripta. 2. Romae: Societas Libraria “Studium”. p. 194.
  3. Leo Latinus (). Epistula CCLIX. Epistulae Leoninae. p. 44.
  4. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. secunda (Holmiae: Norstedts Akademiska Förlag, 2009), s.v. Spårvagn.