Schola Kirseberg

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pars Scholae Kirseberg anno 2013.

Schola Kirseberg (Suecice Kirsebergsskolan[1]) est schola primaria in Kirseberg regione urbana minore Malmogiae Sueciae sita, anno 1883 inaugurata. Aliquae renovationes per tempus subiit, sed architectura primigenia a Ioanne Smedberg architecto facta est, homo qui multa aedificia Malmogiae sub sua vita perfecit. Hodie Schola Kirseberg schola magna est et novem plana classium scholasticarum et aliquae classes scholae praeparativae habet.

Pro intermissionibus, schola cafearium scholasticum habet quo discipuli varias potiones et bellaria emere possunt. In cavaedio Sholae Kirseberg est sculptura Lekande björnungar nomine, ab Andrea Olsson anno 1958 sculpta. Apud limitem scholae institutio medicinae dentariae etiam est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kirsebergsskolan (Suecice) in Malmö stad.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Scholam Kirseberg spectant.
Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.