Magiritsa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Magiritsa sabbato sancto in insula Paro parata

Magiritsa, vel litteris Graecis μαγειρίτσα (a μαγειρεία 'ars coquinaria'), est potagium e visceribus agninis confectum, quod Graeci Cypriotaeque sabbato sancto parare et post mediam noctem ad ieiunium solvendum sorbere solent. Per consuetudinem e partibus internis fit eiusdem agni cuius caro cena Paschali comeditur.

Iusculum praeparari licet e capite agnino. Intestinum tenue, iecur, cor, pulmones agnini colluuntur, breviter bulliantur, minutim consecantur. Omnia cum cepis friguntur. Lactucae cum anetho sive et petroselino adduntur. Iusculum iam paratum infunditur cum sale et pipere. Omne coquitur, oryza tardius addita. Salsa ovorum e lemonio ultimo tempore in iuscellum immiscetur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Magiritsa cum pane inlata
  • Aspasia Angelikopoulu, Jorgos Monemvasitis, Griechische Küche (Lithografico Kentro, ISBN 960-7436-12-1) p. 70
  • Georgina Hayden, Taverna: recipes from a Cypriot kitchen (Novi Eboraci: Random House, 2019) ("introduction" apud Google Books)
  • Marianthi Milona, Griechenland. Griechische Spezialitäten (Fracofurti: Könemann, 2001. ISBN 3-8290-7422-0) p. 191
  • Rena Salaman, Greek Food. Nova ed. (Londinii: Harper Collins, 1993) pp. 26, 66-67 ("mayiritsa")

Nexus interni