Media nox

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Luna et arbor in photographemate media nocte facto videntur.
Unus modus per quem horologium digitale mediam noctem nuntiat.

Media nox est tempus transitioni ab uno die ad proximum, temporis momentum cum cum dies mensis. Media nox in chronologia Romana antiqua fuit media inter solis occasum et solis ortum, secundum tempora anni varians.

Media nox solaris est tempus adversus meridiem solarem, cum sol ad fundum proximus est, noxque aequo intervallo inter crepusculum et auroram distat. Ob adventum zonarum temporalium, quae faciunt ut tempus unum atque idem trans varios meridianos sit, et ob tempus lucem servans, cum media nocte in horologio raro congruit. Media nox solaris de longitudine et tempore anni, potius de zona temporali, dependet.

In hemispaerio septentrionali, media nox cum septentrionibus antiquitus consociata est. Polonica et Russica hanc coniunctionem conservant in earum vocabulis 'mediam noctem' significantibus: Russice полночь, Polonice północ (ambo ad verbum 'dimidium noctis'), quod etiam 'septentriones' significare potest. Similiter, meridies verbum Latinum 'regionem australem' significare potest.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad mediam noctem spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad mediam noctem spectant.