Lucius Iulius Iullus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius (aut Gaius) Iulius Iullus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Vopiscus Iulius C.f. Iullus, consul anni 473 a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iulius anno 438 a.C.n. una cum Lucio Quinctio Cincinnato et Mamerco Aemilio Mamercino Tribunus militum consulari potestate electus est. In horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium ac Veientes defecerunt, ut Titus Livius rettulit[1]. Anno 431 a.C.n. magister militum dictatoris Auli Postumii Tuberti fuit, qui contra Aequos et Volscos pugnavit[2], et 430 consulatum una cum Lucio Papirio Crasso duxit[3]. Eo anno Consules legem Iuliam Papiriam de multarum aestimatione tulerunt, qua multae boum pecunia solvere concessum est. Volsci indutias octo annorum impetraverunt[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ab urbe condita IV 17,1
  2. op. cit. IV 26-29
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 22
  4. Titus Livius IV 30


Antecessores:
Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus et Gaius (aut Gnaeus) Iulius Mento
Consul
430 a.C.n.
cum
Lucio Papirio Crasso
Successores:
Lucius Sergius L.f. Fidenas II et Hostus Lucretius Tricipitinus