Decimus Iunius Brutus Scaeva

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Decimus Iunius Brutus Scaeva (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iunius anno 339 a.C.n. magister equitum dictatoris Quinti Publilii Q.f. Philonis erat[1]. Anno 325 consul electus est una cum Lucio Furio Sp.f. Camillo. Hic contra Samnites milites duxit, Brutus autem bellum Vestinis intulit eorumque agros oppidaque populavit. Furius autem mox morbo affectus est. Itaque bello Samnitium dictator Lucius Papirius Cursor nominatus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 12
  2. op.cit. VIII 29 seq.


Antecessores:
Gaius Poetelius C.f. Q.n. Libo Visolus et Lucius Papirius Cursor
Consul
325 a.C.n.
cum
Lucio Furio Sp.f. Camillo II
Successores:
dictator: Lucius Papirius Cursor (magister equitum: Quintus Fabius Maximus Rullianus)