Quintus Fabius Maximus Rullianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Fabius M.f. Maximus Rullianus (nescimus, quando natus quandove mortuus esset) vir publicus Romanus saeculo 4 et 3 a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Quintus Fabius Maximus Rullianus anno 325 a.C.n. magister equitum dictatoris Lucii Papirii Cursoris erat eo anno sine eius iussu Samnites apud Imbrinium vicit. Itaque Papirius a senatu postulavit, ut Fabium poena afficeret. Senatores neque contra victorem Samnitium neque contra dictatorem agere voluerunt. Sed Fabius a Papirius veniam petivit et accepit[1]. Et anno 324 a.C.n. magistri equitum officio sub eodem dictatore fungebatur. Anno 322 primo consul factus est una cum Lucio Fulvio L.f. Curvo collega.

Anno 315 iterum dictator nominatus est. Iterum anno 310 consulatum gessit, nunc cum Gaio Marcio C.f. Rutilo Censorino. Hoc anno apud Sutrium contra Etruscos pugnabat. Anno 308 consul III erat. Tum eius collega Publius Decius P.f. Mus II erat. Hoc anno Perusiam et Nuceriam Imam vicit.

Anno 304 censor electus est et anno 297 consul quater erat una cum Publio Decio P.f. Mure III. Hoc anno Samnites apud Tifernum Tiberinum vicit. Anno 295 quintum consulatum gessit, iterum una cum Decio Mure (IV). Hoc anno apud Sentinum Etruscos, Samnites, Gallos vicit.

Posteriores clari[recensere | fontem recensere]

Filius eius Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges atque pronepos Quintus Fabius Maximus Verrucosus Cunctator erat.


Antecessores:
Gaius Sulpicius Ser.f. Longus II et Quintus Aulius Q.f. Cerretanus
Consul
322 a.C.n.
cum
Lucio Fulvio L.f. Curvo
Successores:
dictator: Tiberius Veturius Calvinus II, Spurius Postumius Albinus (Caudinus) II)
Antecessores:
Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus III et Quintus Aemilius Q.f. Barbula II
Consul
310 a.C.n.
cum
Gaio Marcio C.f. Rutilo Censorino
Successores:
dictator: Lucius Papirius Cursor (magister equitum: Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus)
Antecessores:
dictator: Lucius Papirius Cursor (magister equitum: Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus)
Consul
308 a.C.n.
cum
Publio Decio P.f. Mure II
Successores:
Appius Claudius C.f. Caecus et L. Volumnius C.f. Flamma Violens
Antecessores:
dictator: Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus et Gnaeus Fulvius Cn.f. Maximus Centumalus
Consul
297 a.C.n.
cum
Publio Decio P.f. Mure III
Successores:
Appius Claudius C.f. Caecus II et L. Volumnius C.f. Flamma Violens II
Antecessores:
dictator: Appius Claudius C.f. Caecus II et L. Volumnius C.f. Flamma Violens II
Consul
295 a.C.n.
cum
Publio Decio P.f. Mure IV
Successores:
Lucius Postumius Megellus II (revocatus) et Marcus Atilius M.f. Regulus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita VIII 31-36